라틴어 문장 검색

tum utique exiguum spatii vallum a vallo aberat, et id ipsum totum prope compleverat Romana acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 290:2)
tamen in tam pari prope clade vanam famam egregiae victoriae cum vanioribus litteris magistri equitum Romam perlatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 297:2)
M. Minucium magistrum equitum, ne hostem videret, ne quid rei bellicae gereret, prope in custodia habitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 304:2)
exercitum cupientem pugnare et magistrum equitum clausos prope intra vallum retentos, tamquam hostibus captivis arma adempta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 306:1)
si penes se summa imperii consiliique sit, prope diem effecturum ut sciant homines bono imperatore haud magni fortunam momenti esse, mentem rationemque dominari, et in tempore et sine ignominia servasse exercitum quam multa milia hostium occidisse maiorem gloriam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 312:1)
ac iam prope una acies facta erat victi atque integri exercitus inferebantque signa in hostem, cum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale ab se Minucium, se ab Fabio victum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 358:2)
dextrae interiunctae militesque contione dimissa ab notis ignotisque benigne atque hospitaliter invitati, laetusque dies ex admodum tristi paulo ante ac prope exsecrabili factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 371:1)
ipse per Siciliam pedibus profectus freto in Italiam traiecit, litteris Q. Fabi accitus et ipse et collega eius M. Atilius, ut exercitus ab se exacto iam prope semestri imperio acciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 383:1)
omnium prope annales Fabium dictatorem adversum Hannibalem rem gessisse tradunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 384:1)
tum experta nobilitas parum fuisse virium in competitoribus eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat, ex damnatione collegae, ex qua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem compellit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 426:1)
itaque, quamquam probe sciat magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope adversis rebus quam secundis esse, tamen:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 443:1)
dissimiles discordesque imperitare, duas prope partes tironum militum in exercitu esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 505:2)
di prope ipsi eo die magis distulere quam prohibuere imminentem pestem Romanis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 520:1)
prope eum vicum Hannibal castra posuerat aversa a Volturno vento, qui campis torridis siccitate nubes pulveris vehit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 533:1)
quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro vallo locatam atque ad ipsas prope portas evecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 546:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION