라틴어 문장 검색

imagines voces sunt, quibus ea quae ediscenda sunt notamus, ut, quomodo Cicero dicit, locis pro cera, simulacris pro litteris .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 116:4)
quo magis miror, quomodo Metrodorus in XII signis, per quae sol meat, trecenos et sexagenos invenerit locos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 117:3)
at verborum contextus eadem arte quomodo comprehendetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 119:5)
nam quomodo poterunt copulata fluere, si propter singula verba ad formas respiciendum erit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 121:1)
secunda, quomodo utaris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 161:3)
unde id quoque fluit vitium, ut iuvenes, cum scribunt, gestum praemodulati cogitatione sic componant, quomodo casura manus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 256:1)
at si incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non prorsus negligentis aut pigri aut quomodo debeat amiciri nescientis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 296:1)
conciliatio fere aut commendatione morum, qui nescio quomodo ex voce etiam atque actione , aut orationis suavitate constat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 301:3)
quodsi defuit his viris summa virtus, sic quaerentibus, an oratores fuerint, respondebo, quomodo Stoici, si interrogentur an sapiens Zeno, an Cleanthes, an Chrysippus ipse, respondeant, magnos quidem illos ac venerabiles, non tamen id, quod natura hominis summum habet, consecutos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 24:1)
nam quomodo pugnam ineuntibus tot simul metus laboris, dolorum, postremo mortis ipsius exciderint, nisi in eorum locum pietas et fortitudo et honesti praesens imago successerit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 34:2)
pertractare enim, quomodo aut pro falsis aut etiam pro iniustis aliquando dicatur, non est , vel propter hoc solum, ut ea et deprehendamus et refellamus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 40:2)
praecipere vero ac discere, quomodo etiam probatione difficilia tractentur, necessarium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 51:1)
quapropter, ut res feret, flectetur oratio manente honesta voluntate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 51:6)
quapropter haec exhortatio mea non eo pertinet ut esse oratorem philosophum velim, quando non alia vitae secta longius a civilibus officiis atque ab omni munere oratoris recessit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 58:2)
quomodo autem sequester ille et media litium manus et quidam interpres impendet aequo animo laborem in alienas actiones, cum dicturis tanti suae non sint?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 132:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION