라틴어 문장 검색

hic quoque tulit argenti pondo triginta quattuor milia octingenta et bigatorum septuaginta tria milia et Oscensis argenti ducenta septuaginta octo milia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 132:1)
cum incerta bellum an pax cum Celtiberis essent, commeatus tamen haud secus quam in pace ex agris castellisque hostium Romani portabant, deni saepe munimenta eorum, velut communi pacto commercio, privatis indutiis ingredientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 222:1)
postero die in campum Argivorum descenderunt et quattuor ferme milia ab Argis locum castris capiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 282:1)
et difficilior facta oppugnatio erat ni T. Quinctius cum quattuor milibus delectorum militum supervenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 340:2)
eo proelio victum castrisque exutum pacem petisse, cum cecidissent quattuordecim milia militum, capta plus quattuor milia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 488:1)
signati argenti octoginta quattuor milia fuere ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 591:1)
et cum institissent fugientibus victores, ad duodecim milia hostium sunt caesa, capti quingenti quadraginta, omnes ferme equites, et signa militaria capta centum triginta quattuor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 10:2)
supra quinque milia militum, ipsorum aut sociorum, amissa, centuriones tres et viginti, praefecti socium quattuor et M. Genucius et Q. et M. Marcii tribuni militum secundae legionis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 53:2)
additum, in supplementum ut quattuor milia peditum Romanorum scriberentur, centum quinquaginta equites, et sociis eodem quinque milia peditum imperarentur, ducenti quinquaginta equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 221:2)
eo etiam facilius quod ad idem forte tempus A. Atilius cum quattuor et viginti quinqueremibus ad Gytheum accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 442:1)
cuius ea sors esset, quattuor milia peditum civium Romanorum et trecenti equites, sex milia socium Latini nominis cum quadringentis equitibus sunt decreta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 486:1)
minus quattuor milium inde in proxima Euboeae est mari traiectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 597:3)
nihil deinde moratus rex quattuor milia armatorum, dum recens terror esset, Scotusam misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 112:1)
fuere autem ad quattuor milia hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 169:2)
satis fidens numquam ea vim Romanum exercitum facturum, Aetolos ex quattuor milibus - tot enim convenerant - partim ad Heracleam praesidio obtinendam, quae ante ipsas fauces posita est, partim Hypatam mittit, et Heracleam haud dubius consulem oppugnaturum, et iam multis nuntiantibus circa Hypatam omnia evastari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 196:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION