라틴어 문장 검색

signis conlatis iusto proelio per quattuor horas pugnatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 547:3)
postremo sescenti modo relicti in urbe erant, qui reficere muros ac portas, telaque in propugnacula congerere cogebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 4:1)
quattuor horis neutro inclinata est pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 184:2)
cum praeda onusti in castra redissent, quattuor milia ferme volonum militum, quae pugnaverant segnius nec in castra inruperant simul, metu poenae collem haud procul castris ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 196:1)
unde ceterae praedae haud multum, equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor milia domanda equitibus divisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 263:2)
secuti multi ex mercennariis auxiliis quattuor milia armatorum effecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 368:2)
prima forte signa sescentorum Cretensium erant, qui apud Hieronymum meruerant sub eis et Hannibalis beneficium habebant, capti ad Trasumennum inter Romanorum auxilia dimissique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 392:1)
ibi signis conlatis pugnatum per quattuor ferme horas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 537:1)
comparatis omnibus quae ad urbes oppugnandas usui sunt centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque viros fortes eis praefecit, et milites sescentos, quantum satis visum est, attribuit eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset, ad eum locum scalas iussit ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 585:1)
altero proelio eruptione pugnatum cum Hasdrubale, decem milia occisa, quattuor milia trecentos triginta captos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 588:2)
quod ubi perlatum ad Marcellum est, extemplo copias movit et ab hoste quattuor ferme milium intervallo consedit, quid agerent pararentve expectaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 602:1)
atque in magistratus versi circumspectant ora principum aliorum alios intuentium fremuntque adeo perditas res desperatumque de re publica esse ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere, cum subito P. Cornelius, Publi Cornelii eius qui in Hispania ceciderat filius, quattuor et viginti ferme annos natus, professus se petere, in superiore unde conspici posset loco constitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 257:2)
naves ibi subduci iussit, remissis quattuor triremibus Massiliensium quae officii causa ab domo prosecutae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 276:1)
in Thessaliam descendit - ad bellum secum adversus Aetolos capessendum incitari posse homines credebat - et relicto ad fauces Thessaliae Perseo cum quattuor milibus armatorum ad arcendos aditu Aetolos, ipse, priusquam maioribus occuparetur rebus, in Macedoniam atque inde in Thraciam exercitum ac Maedos duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 355:1)
eae quattuor erant legiones;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 402:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION