라틴어 문장 검색

malui hoc potius tempore me patrem fieri, quo futurus essem et securus et felix.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 2 3:2)
EDICTUM DIVI NERVAE Quaedam sine dubio, Quirites, ipsa felicitas temporum edicit, nec exspectandus est in iis bonus princeps, quibus illum intellegi satis est, cum hoc sibi civium meorum spondere possit vel non admonita persuasio, me securitatem omnium quieti meae praetulisse, ut et nova beneficia conferrem et ante me concessa servarem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 6:1)
Itaque et quieti eius inieci manum et exegi, ut me in Bithynia consilio instrueret.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 87 2:1)
Sed ego ideo prudentiam tuam elegi, ut formandis istius provinciae moribus ipse moderareris et ea constitueres, quae ad perpetuam eius provinciae quietem essent profutura.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1172)
Ne securus amet nullo rivale, caveto;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 878)
Seu tepet, indicium securas prodis ad aures;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 242)
At tu, formosae nimium secure puellae, Incipe iam prima claudere nocte forem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1925)
Quid properasse iuvat, quid parca dedisse quieti Tempora, quid nocti conseruisse diem, Si tamen hic standum est, si non datur artibus ullis Ulterior nostro ripa premenda pedi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 65)
sic, ubi pigra situ securaque pectora torpent, acribus est stimulis eliciendus amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 50:2)
cum mare compositum est, securus navita cessat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 52:5)
admiscenda tamen venus est secura timori,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 127:4)
grata quies Cephalo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 145:1)
adde triumphatos modo Paeonas, adde quieti subdita montanae brachia Dalmatiae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 236)
non ego, si biberes securae pocula Lethes, excidere haec credam pectore posse tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 411)
illa quies animi, quam tu laudare solebas, ille vetus solito perstat in ore pudor, sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis, ut fera plus valeant legibus arma, facit, rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos femina de nobis virve puerve queri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 933)

SEARCH

MENU NAVIGATION