라틴어 문장 검색

Igitur si conferendi imperii tenent potestatem, eum ipsi regnarent, a quibus acceperant eam gratiam?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 10:2)
Ergo aliorum est regnum dare, quia regnabatur multo ante quam isti dei inciderentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 11:1)
prior est quibusdam deis suis silvestris Roma, ante regnavit quam tantum ambitum Capitolii extrueret.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 1:3)
Regnaverant et Babylonii ante Pontifices, et Medi ante Quindecim viros, et Aegyptii ante Salios, et Assyrii ante Lupercos, et Amazones ante virgines vestales.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 2:1)
Ut, regnante Gratiano, Maximus in Brittania imperator creatus, cum magno exercitu Galliam redierit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IX.1)
Anno ab incarnatione Domini CCCLXXVII, Gratianus XL ab Augusto post mortem Ualentis sex annis imperium tenuit, quamuis iamdudum antea cum patruo Ualente et cum Ualentiniano fratre regnaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IX.2)
Ut, Arcadio regnante, Pelagius Bretto contra gratiam Dei superba bella susceperit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.1)
Ut, regnante Honorio, Gratianus et Constantinus in Brittania tyranni creati;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XI.1)
Fracta est autem Roma a Gothis anno milesimo CLXIIII suae conditionis, ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt, post annos ferme CCCCLXX, ex quo Gaius Iulius Caesar eandem insulam adiit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XI. 1:6)
Ut, regnante Theodosio minore, cuius tempore Palladius ad Scottos in Christum credentes missus est, Brettones ab Aetio consule auxilium flagitantes non inpetrauerint.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIII.1)
Hic requiescit domnus Augustinus Doruuernensis archiepiscopus primus, qui olim huc a beato Gregorio Romanae urbis pontifice directus, et a Deo operatione miraculorum suffultus, Aedilbertcum regem ac gentem illius ab idolorum cultu ad Christi fidem perduxit, et conpletis in pace diebus officii sui, defunctus est VII Kalendas Iunias, eodem rege regnante.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. III. 1:10)
in qua uidelicet gente tunc temporis Saberct nepos Aedilbercti ex sorore Ricula regnabat, quamuis sub potestate positus eiusdem Aedilbercti, qui omnibus, ut supra dictum est, usque ad terminum Humbrae fluminis Anglorum gentibus imperabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. III.5)
Et hic ergo postquam annis quinque rexit ecclesiam, Aeodbaldo regnante migrauit ad caelos, sepultusque est cum patribus suis in saepe dicto monasterio et ecclesia beatissimi apostolorum principis, anno ab incarnatione Domini DCXXIIII, die VIII Kalendarum Maiarum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII. 1:5)
HOC enim regnante rege beatus archiepiscopus Laurentius regnum caeleste conscendit, atque in ecclesia et monasterio sancti apostoli Petri iuxta prodecessorem suum Augustinum sepultus est die quarto Nonarum Februariarum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII.2)
Cum persequente illum Aedilfrido, qui ante eum regnauit, per diuersa occultus loca uel regna multo annorum tempore profugus uagaretur, tandem uenit ad Redualdum obsecrans, ut uitam suam a tanti persecutoris insidiis tutando seruaret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION