라틴어 문장 검색

Sutura autem neque summae cutis neque interioris membranae per se satis proficit, sed utriusque.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 3:5)
Semel utraque parte traiecta, permutandae acus inter manus sunt, ut ea sit in dextra, quae fuit in sinistra;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 5:1)
Dependent uero ab inguinibus per singulos neruos, quos cremasteras Graeci uocant, cum quorum utroque binae descendunt et uenae et arteriae.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 1:6)
Hactenus propria utrique testiculo uelamenta et auxilia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 2:5)
communis deinde utrique omnibusque interioribus sinus est, qui iam conspicitur a nobis:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 2:6)
In utraque curatione homo ante triduum bibere aquam, pridie abstinere etiam a cibo debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 1:6)
Vbi iniectus est, in utrumque latus inclinandus est, ut appareat calculus si teneatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 13:5)
in utrumque latus, deinde extra, sic tamen id leniter ut fiat paulumque primo calculus adtrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 14:4)
Tum uirgini quidem sub ima sinisteriore ora, mulieri uero inter urinae iter et os pubis incidendum est sic, ut utroque loco plaga ista transuersa sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 21:6)
tum superponetur lenticula cum malicorio mixta, quae utraque ex uino decocta sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 3:1)
Remedio est ceruix praecisa, ut separatim utraque pars auferatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 7:3)
ab utroque latere processus duos exigunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 11:5)
Quod ualens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum et a praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum terminatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 15:1)
Vtriusque rationem proponam.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 1:4)
Tum excissorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus id, quod inter utrumque medium est, excidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION