라틴어 문장 검색

animaduersum statim in auctores scriptaque abolita, quamuis probarentur ante aliquot annos etiam Augusto audiente recitata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 3:4)
' fecit et Graeca poemata imitatus Euphorionem et Rhianum et Parthenium, quibus poetis admodum delectatus scripta omnium et imagines publicis bibliothecis inter ueteres et praecipuos auctores dedicauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 70장 2:2)
extat et Augusti epistula, ante paucos quam obiret menses ad Agrippinam neptem ita scripta de Gaio hoc - neque enim quisquam iam alius infans nomine pari tunc supererat - :
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 4:1)
Titi Labieni, Cordi Cremuti, Cassi Seueri scripta senatus consultis abolita requiri et esse in manibus lectitarique permisit, quando maxime sua interesset ut facta quaeque posteris tradantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 1:2)
eos autem, qui maxime displicuissent, scripta sua spongia linguaue delere iussos, nisi ferulis obiurgari aut flumine proximo mergi maluissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 20장 1:3)
sed et Vergili[i] ac Titi Liui scripta et imagines paulum afuit quin ex omnibus bibliothecis amoueret, quorum alterum ut nullius ingenii minimaeque doctrinae, alterum ut uerbosum in historia neglegentemque carpebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 34장 2:2)
sic certe inter alia uenena scriptum ab eo repertum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 2:4)
auia Augusta pro despectissimo semper habuit, non affari nisi rarissime, non monere nisi acerbo et breui scripto aut per internuntios solita.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 3장 2:3)
additum fabulae ad eosdem dracone e puluino se proferente conterritos refugisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 4:2)
quae fabula exorta est deprensis in lecto eius circum ceruicalia serpentis exuuiis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 4:3)
in qua fabula fama est tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac uinciri catenis, sicut argumentum postulabat, uideret, accurrisse ferendae opis gratia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 3:3)
sed et Romam eo curru, quo Augustus olim triumphauerat, et in ueste purpurea distinctaque stellis aureis chlamyde coronamque capite gerens Olympiacam, dextra manu Pythiam, praeeunte pompa ceterarum cum titulis, ubi et quos quo cantionum quoue fabularum argumento uicisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 1:3)
' obseruatum etiam fuerat nouissimam fabulam cantasse eum publice Oedipodem exulem atque in hoc desisse uersu:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 3:3)
uenere in manus meas pugillares libellique cum quibusdam notissimis uersibus ipsius chirographo scriptis, ut facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante exaratos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 52장 1:5)
scripta famosa uulgoque edita, quibus primores uiri ac feminae notabantur, aboleuit non sine auctorum ignominia;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION