라틴어 문장 검색

hunc quoque, quamuis relegatum primo, deinde et interfici iussum, magni aestimauit seruare quoquo modo, missis qui percussores reuocarent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 15장 1:3)
Pontificatum maximum ideo se professus accipere ut puras seruaret manus, fidem praestitit, nec auctor posthac cuiusquam necis nec conscius, quamuis interdum ulciscendi causa non deesset, sed periturum se potius quam perditurum adiurans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 9장 1:1)
Pridie quam periret, cum oblatos tubures seruari iussisset in crastinum, adiecit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 1:1)
"Ad nutum monentis intenti sequi signa, ordines servare didicerunt:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:10)
At ille Parmenione ad inhibendum incendium cum expedita manu praemisso, postquam barbaros adventu suorum fugatos esse cognovit, urbem a se conservatam intrat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 18:1)
"servatus a me vitam mihi dederis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 11:6)
Ne dividi quidem copias posse servato more maiorum, qui universas vires discrimini bellorum semper obtulerint.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 10:1)
"Quem etsi nihil a me inpetrare oportebat, utpote qui ne belli quidem in me iura servaveris, tamen, si veneris supplex, et matrem et coniugem et liberos sine pretio recepturum esse promitto."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 11:11)
iam nec flumina posse adiri nec sidera pristinum servare fulgorem, vastas terras, deserta omnia occurrere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 5:2)
Cibo certe abstinuit omnemque honorem funeri patrio Persarum more servavit, dignus hercule, qui nunc quoque tantae et mansuetudinis et continentiae ferat fructum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 27:2)
"quantuscumque enim reginis honos ab his, qui parent, haberi potest, tuis a victore servatus est."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 32:4)
Dareus id, quod Parmenio suaserat, hostem facturum esse coniectans frenatos equos stare magnamque exercitus partem in armis esse ac vigilias intentiore cura servari iusserat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 13:1)
Quippe inter epulas hi sunt regibus ministri idemque equos ineuntibus proelium admovent venantesque comitantur et vigiliarum vices ante cubiculi fores servant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 47:2)
"Quae tui moris esse cognovi, ut spero, abunde servata sunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 25:8)
Tiridati quoque, qui gazam tradiderat, servatus est honos, quem is apud Dareum habuerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION