라틴어 문장 검색

inde nocte occupare fauces Polyxenidas in animo habebat, et denis navibus ad promunturia stantibus, quae ab utroque cornu in latera exeuntium navium pugnarent, ex cetera classe, sicut ad Panhormum fecerat, armatis in littora expositis terra marique simul hostes opprimere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 324:1)
momentoque temporis et media acies Antiocho et laevo cornu circumventae naves mergebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 344:3)
Romani mediam aciem, cornua Latini tenuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 443:1)
laevum cornu non egere videbatur obiectis talibus auxiliis, quia flumen ab ea parte ripaeque deruptae claudebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 446:1)
ab eadem parte, paulum producto cornu, regia cohors erat ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 456:1)
extremum cornu claudebant quattuor milia, mixti Cyrtii funditores et Elymaei sagittarii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 458:1)
ab laevo cornu phalangitis adiuncti erant Gallograeci pedites mille et quingenti et similiter his armati duo milia Cappadocum - ab Ariarathe missi erant regi ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 459:1)
inde alia multitudo, par ei, quae in dextro cornu erat :
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 462:1)
tum Cyrtiorum et Elymaeorum paria in dextro cornu locatis auxilia, et sedecim elephanti modico intervallo distantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 463:2)
rex ipse in dextro cornu erat ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 465:1)
regii tam lata acie ne ex medio quidem cornua sua conspicere poterant, nedum extremi inter se conspicerentur, et umor arcus fundasque et iaculorum amenta emollierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 468:1)
cuspides circa temonem ab iugo decem cubita exstantes velut cornua habebant, quibus, quidquid obvium daretur transfigerent, et in extremis iugis binae circa eminebant falces, altera aequata iugo, altera inferior in terram devexa, illa ut quidquid ab latere obiceretur abscideret, haec ut prolapsos subeuntesque contingeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 470:2)
totum deinde laevum cornu inclinavit, et turbatis auxiliaribus, qui inter equitem et quos appellant phalangitas erant, usque ad mediam aciem terror pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 480:1)
namque Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis nulla subsidia cerneret praeter quattuor turmas equitum, et eas dum applicant se suis ripam nudantes, impetum in eam partem cum auxiliis et cataphracto equitatu fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 484:1)
nec a fronte tantum instabat, sed circumito a flumine cornu iam ab latere urgebat, fugati equites primum, dein proximi peditum effuso cursu ad castra compulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 485:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION