라틴어 문장 검색

Sic enim res se habet, ut omnia quae alantur et quae crescant contineant in se vim caloris, sine qua neque ali possent nec crescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:2)
qui quam diu remanet in nobis tam diu sensus et vita remanet, refrigerato autem et extincto calore occidimus ipsi et extinguimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:5)
Quod quidem Cleanthes his etiam argumentis docet, quanta vis insit caloris in omni corpore:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:1)
cuius etiam in reliquiis inest calor iis quas natura respuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:3)
Omne igitur quod vivit, sive animal sive terra editum, id vivit propter inclusum in eo calorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:5)
ex quo intellegi debet eam caloris naturam vim habere in se vitalem per omnem mundum pertinentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:6)
Omnes igitur partes mundi (tangam autem maximas) calore fultae sustinentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 25:2)
longa est oratio multaeque rationes, quibus doceri possit omnia quae terra concipiat semina quaeque ipsa ex se generata stirpibus infixa contineat ea temperatione caloris et oriri et augescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 26:1)
itaque et aquilonibus reliquisque frigoribus adiectis durescit umor, et idem vicissim mollitur tepefactus et tabescit calore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 26:3)
atque etiam maria agitata ventis ita tepescunt ut intellegi facile possit in tantis illis umoribus esse inclusum calorem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 26:4)
Ipse vero aer, qui natura est maxime frigidus, minime est expers caloris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 26:6)
ille vero et multo quidem calore admixtus est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 27:1)
earum enim quasi vapor quidam aer habendus est, is autem existit motu eius caloris qui aquis continetur, quam similitudinem cernere possumus in his aquis quae effervescunt subiectis ignibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 27:3)
ea et ipsa tota natura fervida est et ceteris naturis omnibus salutarem inpertit et vitalem calorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 27:5)
Ex quo concluditur, cum omnes mundi partes sustineantur calore, mundum etiam ipsum simili parique natura in tanta diuturnitate servari, eoque magis quod intellegi debet calidum illud atque igneum ita in omni fusum esse natura, ut in eo insit procreandi vis et causa gignendi, a quo et animantia omnia et ea quorum stirpes terra continentur et nasci sit necesse et augescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION