라틴어 문장 검색

Denique in aethere non arbor, non aequore in alto nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:3)
et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri, ad confligendum venientibus undique Poenis, omnia cum belli trepido concussa tumultu horrida contremuere sub altis aetheris auris, in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum omnibus humanis esset terraque marique, sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti, scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum, accidere omnino poterit sensumque movere, non si terra mari miscebitur et mare caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:2)
ipse Epicurus obit decurso lumine vitae, qui genus humanum ingenio superavit et omnis restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:9)
nam saepe Gigantum ora volare videntur et umbram ducere late, inter dum magni montes avolsaque saxa montibus ante ire et solem succedere praeter, inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 5:12)
et quasi multa brevi spatio summittere debet lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena, sic ab rebus item simili ratione necessest temporis in puncto rerum simulacra ferantur multa modis multis in cunctas undique partis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:11)
in quo iam genere est solis lux et vapor eius, propterea quia sunt e primis facta minutis, quae quasi cuduntur perque aëris intervallum non dubitant transire sequenti concita plaga;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:4)
Praeterea si quae penitus corpuscula rerum ex altoque foras mittuntur, solis uti lux ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei per totum caeli spatium diffundere sese perque volare mare ac terras caelumque rigare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 8:1)
quone vides citius debere et longius ire multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 8:3)
iamne vides igitur quam puncto tempore imago aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 8:5)
perpetuoque fluunt certis ab rebus odores, frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis aequoris, exesor moerorum litora circum, nec variae cessant voces volitare per auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 9:1)
verum nos oculis quia solis cernere quimus, propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes res ibi eam contra feriant forma atque colore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:5)
sol etiam caecat, contra si tendere pergas, propterea quia vis magnast ipsius et alte aëra per purum simulacra feruntur et feriunt oculos turbantia composituras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:8)
Umbra videtur item nobis in sole moveri et vestigia nostra sequi gestumque imitari, aëra si credis privatum lumine posse indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:8)
ni mirum, quia terra locis ex ordine certis lumine privatur solis qua cumque meantes officimus, repletur item quod liquimus eius, propterea fit uti videatur, quae fuit umbra corporis, e regione eadem nos usque secuta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:10)
solque pari ratione manere et luna videtur in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION