라틴어 문장 검색

Unde et Apollinem, id est solem, modo sospitalem modo pestem significantibus cognominibus adoramus, cum tamen pestis quae ab eo noxiis inmittitur aperte hunc deum bonis propugnare significet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 23:1)
Haec est autem huius aestimationis ratio, quod tunc sol super ipsum nostrae habitationis verticem fulget.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 26:1)
Nam Cancer in aestivo tropico est, in quo meante sole radii temperatam nostram non eminus sed superne demissi rectis fulgoribus lustrant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 26:2)
Nunc ex aliis quoque huius dei nominibus eundem esse Apollinem et solem probemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 30:2)
et Φανεὸν, ἐπειδὴ φαίνεται νέος, quia sol cotidie renovat sese:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 34:2)
Prisci Graecorum primam lucem, quae praecedit solis exortus, λύκην appellaverunt ἀπὸ τοῦ λευκοῦ.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 37:1)
radiorum enim splendor propinquantem solem longe lateque praecedens, atque caliginem paulatim extenuans tenebrarum, parit lucem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 38:5)
Λύκον autem solem vocari etiam Lycopolitana Thebaidos civitas testimonio est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 40:1)
Apollinem Πατρῷον cognominaverunt, non propria gentis unius aut civitatis religione, sed ut auctorem progenerandarum omnium rerum, quod sol humoribus exiccatis ad progenerandum omnibus praebuit causam, ut ait Orpheus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 42:1)
Πατρὸς ἔχοντα νόον καὶ ἐπίφρονα βουλήν· unde nos quoque Ianum patrem vocamus, solem sub hac appellatione venerantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 42:2)
Νόμιον ἀπόλλωνα cognominaverunt, non ex officio pastorali et fabula per quam fingitur Admeti regis pecora pavisse, sed quia sol pascit omnia quae terra progenerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 43:1)
Apollo Χρυσοκόμας cognominatur a fulgore radiorum, quas vocant comas aureas solis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 47:1)
et solem quidem maxima vi caloris in superna raptum, lunam vero humidiore et velut femineo sexu naturali quodam pressam tepore inferiora tenuisse, tamquam ille magis substantia patris constet, haec matris:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 53:3)
Nam terrae adhuc humidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et humore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodammodo lumen eius eximere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:2)
Nam solis meatus, licet ab ecliptica linea numquam recedat, sursum tamen ac deorsum ventorum vices certa deflexione variando iter suum velut flexum draconis involvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 58:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION