라틴어 문장 검색

Multum autem fluxisse video de libris nostris, quos compluris brevi tempore edidimus, variumque sermonem partim admirantium unde hoc philosophandi nobis subito studium extitisset, partim quid quaque de re certi haberemus scire cupientium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 6:1)
Nos autem nec subito coepimus philosophari nec mediocrem a primo tempore aetatis in eo studio operam curamque consumpsimus, et cum minime videbamur tum maxime philosophabamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 6:3)
eoque me minus instituti mei paenitet, quod facile sentio quam multorum non modo discendi sed etiam scribendi studia commoverim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 8:1)
oritur enim mihi magna de re altercatio cum Velleio, cui pro tuo studio non est alienum te interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 15:5)
Sed elatus studio vereor ne longior fuerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 56:2)
Nam philosophandi scientiam concedens multis, quod est oratoris proprium, apte, distincte, ornate dicere, quoniam in eo studio aetatem consumpsi, si id mihi assumo, videor id meo iure quodam modo vindicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 3:5)
eodemque modo de Aristotele et Isocrate iudico, quorum uterque suo studio delectatus contempsit alterum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 5:2)
Alterum est vitium, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in res obscuras atque difficiles conferunt easdemque non necessarias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:1)
cuius studio a rebus gerendis abduci contra officium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:4)
a qua tamen fit intermissio saepe multique dantur ad studia reditus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:6)
tum agitatio mentis, quae numquam acquiescit, potest nos in studiis cognitionis etiam sine opera nostra continere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:7)
Omnis autem cogitatio motusque animi aut in consiliis capiendis de rebus honestis et pertinentibus ad bene beateque vivendum aut in studiis scientiae cognitionisque versabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:8)
nam aut inimicitias aut laborem aut sumptus suscipere nolunt aut etiam neglegentia, pigritia, inertia aut suis studiis quibusdam occupationibusve sic impediuntur, ut eos, quos tutari debeant, desertos esse patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 38:2)
discendi enim studio impediti, quos tueri debent, deserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 38:5)
Sunt etiam, qui aut studio rei familiaris tuendae aut odio quodam hominum suum se negotium agere dicant nec facere cuiquam videantur iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION