라틴어 문장 검색

ille tibi exequias et magni funus honoris fecit et in gelidos versit amoma sinus, diluit et lacrimis maerens unguenta profusis ossaque vicina condita texit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 923)
fit fuga temporibus levior . proiectus in aequor Arcturum subii Pleiadumque minas, saepe solent hiemen placidam sentire carinae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 728)
et modo res egisse simul, modo rursus ab illis, quorum non pudeat, posse referre iocos, haec tibi cum subeant, absim licet, omnibus annis ante tuos oculos, ut modo visus, ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1019)
plura quidem subeunt, sed conturbata timore haec quoque vix poteris voce tremente loqui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 174)
vix bona post tanto quaerenti verba subibant, et gaudere aliquid res mihi visa nova est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 424)
ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit, non ultra, quam vis, officiosus ero, teque tegam, qui sis, nisi cum permiseris ipse:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 626)
atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram, ossaque pacata nostra tegantur humo, ut mihi conanti nonnumquam intendere curas fortunae species obstat acerba meae, vixque mihi videor, faciam qui carmina, sanus, inque feris curem corrigere illa Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 914)
aspiciet vultus consulis illa sui, di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum nomen, et "heu dicas " quid miser ille facit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 417)
hostibus eveniat quam sis violentus in armis sentire et linguae tela subire tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 619)
nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis, fortia ne possint facta latere caves, ingentique .gradu contra ferrumque locumque saxaque brumali grandine plura subis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 710)
ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul et fiam turbae pars ego nulla tuae, in domini subeat partes et praestet amici officium iusso littera nostra die.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 92)
sed foret a populo tum mihi dulce premi, aspicerem gaudens, quantus foret agminis ordo, densaque quam longum turba teneret iter, quoque magis noris, quam me vulgaria tangant, spectarem, qualis purpura te tegeret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 98)
sed flumine saepe secundo augetur remis cursus euntis aquae, et pudet et metuo semperque eademque precari, ne subeant animo taedia iusta tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1511)
pagina iudicium docti subitura movetur principis, ut Clario missa legenda deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권11)
praeceps occiduas ille subibit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권181)

SEARCH

MENU NAVIGATION