라틴어 문장 검색

Quomodo homini pusillo solacium in malis fuit etiam magnorum virorum titubare fortunam, et aequiore animo filium in angulo flevit, qui vidit acerba funera etiam ex regia duci, sic animo aequiore fert ab aliquo laedi, ab aliquo contemni, cuicumque venit in mentem nullam esse tantam potentiam, in quam non occurrat iniuria.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 152:1)
diutius irascimur omnes quam laedimur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 163:3)
Adice nunc quod, cum bene te ipse succendens et subinde causas, quibus stimuleris renovaveris, sua sponte ira discedet et vires illi dies subtrahet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 167:1)
Quid, quod pleraque eorum, propter quae irascimur, offendunt nos magis quam laedunt ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 172:1)
" Quomodo," inquis, " nos iubes intueri, quam omnia, per quae laedi videamur, exigua, misera, puerilia sint ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 190:1)
Sed quamquam ista me nihil laedant, vestra tamen vos moneo causa.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 144:1)
imperator post uictoriam reus est laesae reipublicae.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, non recepti ab imperatore.5)
Maiestatis laesae sit actio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.1)
accusatur laesae maiestatis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.3)
Mortuo patre meo - metuo enim ne quis se laedi putet, si dixero occisum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.29)
Reipublicae laesae sit actio.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.1)
accusatur laesae reipublicae.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.3)
Quid uidetur lanista qui iuuenes cogit ad gladium et tamen non accusatur laesae reipublicae?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.48)
quid leno qui stuprum pati cogit inuitas nec rempublicam laedit?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.49)
Reipublicae laesae non potest agi eorum nomine qui sunt extra rempublicam.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.54)

SEARCH

MENU NAVIGATION