라틴어 문장 검색

his civitas data agerque trans Anienem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 173:1)
doctos deinde nullam scelere religionem exsolvi, Sicinio quodam auctore iniussu consulum in Sacrum montem secessisse - trans Anienem amnem est, tria ab urbe milia passuum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 344:3)
pecunia a patre exacta crudeliter, ut divenditis omnibus bonis aliquamdiu trans Tiberim veluti relegatus devio quodam tugurio viveret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 157:1)
spes unica imperii populi Romani L. Quinctius trans Tiberim, contra eum ipsum locum ubi nunc navalia sunt, quattuor iugerum colebat agrum, quae prata Quinctia vocantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 285:1)
cum potestas maior tum vir quoque potestati par hostes ex agro Romano trans Anienem submovere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 191:1)
et dictator Romanus haud procul inde ad confluentes consedit in utriusque ripis amnis, qua sequi munimento poterat vallo interposito.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 192:2)
obtruncantur in ripis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 368:2)
Fabius Vibulanus tribuni militum consulari potestate fuerunt, ni Veiens bellum religio principum distulisset, quorum agros Tiberis super ripas effusus maxime ruinis villarum vastavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 533:2)
circa ripam Tiberis, quo armis abiectis totum sinistrum cornu defugit, magna strages facta est, multosque imperitos nandi aut invalidos, graves loricis aliisque tegminibus, hausere gurgites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 422:1)
inde qua proximum fuit a ripa, per praeruptum eoque neglectum hostium custodiae saxum in Capitolium evadit, et ad magistratus ductus mandata exercitus edit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 497:1)
eo certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria via trans pontem Anienis castra habuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 82:1)
dictator cum tumultus Gallici causa iustitium edixisset, omnes iuniores sacramento adegit ingentique exercitu ab urbe profectus in citeriore ripa Anienis castra posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 82:2)
et cum infestis cuspidibus concurrissent, Manli cuspis super galeam hostis, Maeci trans cervicem equi elapsa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 86:2)
et muri deiecti et senatus inde abductus iussique trans Tiberim habitare, ut eius qui cis Tiberim deprehensus esset usque ad mille pondo assium clarigatio esset nec priusquam aere persoluto is qui cepisset extra vincula capture haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 208:2)
de senatu Privernate ita decretum, ut qui senator Priverni post defectionem ab Romanis mansisset trans Tiberim lege eadem qua Veliterni habitaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 292:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION