라틴어 문장 검색

Non ex firmo mansuroque oritur, sed ventosa et inanis est tantumque abest a magnitudine animi, quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia, ab austeritate tristitia, a severi- tate crudelitas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 125:4)
Nihil ex his, quae animum fortuito impellunt, adfectus vocari debet ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 15:1)
Ergo adfectus est non ad oblatas rerum species moveri, sed permittere se illis et hunc fortuitum motum prosequi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 15:3)
Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis et irritationem umeris obsceni altumve suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 16:1)
Atqui iracundiae tristitia comes est et in hanc omnis ira vel post paenitentiam vel post repulsam revolvitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 31:4)
Atqui si nec magnam iram nec frequentem in animo sapientis locum habere credimus, quid est, quare non ex toto illum hoc adfectu liberemus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 32:3)
Et quid indignius quam sapientis adfectum ex aliena pendere nequitia ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 35:1)
Occurrat hoc loco tibi Laberianus ille versus, qui medio civili bello in theatro dictus totum in se populum non aliter convertit, quam si missa esset vox publici adfectus :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 59:2)
" Atqui nihil est tam difficile et arduum quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui iuris adfectus, ut non disciplina perdomentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 66:2)
Quantum est effugere maximum malum, iram, et cum illa rabiem, saevitiam, crudelitatem, furorem, alios comites eius adfectus!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 69:2)
Et quia aliis contra iram, aliis contra tristitiam remediis utendum est nec dissimillimis tantum ista sed contrariis curanda sunt, semper ei occurremus quod increverit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 105:3)
Non est ullius adfectus facies turbatior ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:2)
Sanguineum quatiens dextra Bellona flagellum, aut scissa gaudens vadit Discordia palla, aut si qua magis dira facies excogitari diri adfectus potest.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 197:2)
Omnis denique alios affectus sibi subicit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 204:3)
Nullus affectus est, in quem non ira dominetur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 204:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION