라틴어 문장 검색

Vrguent enim febres ardentes et aut uirides aut nigri uomitus;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 23장 1:4)
Tum qua notae sunt, cutis acu filum ducente transuitur, eiusque fili capita inter se deligantur, cotidieque id mouetur, donec circa foramina cicatriculae fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:7)
ea plus pondere nocent, quo uesicam urguendo uulnus inritant, quam calore proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 25:2)
nam et sebum habet ad pus mouendum et mel ad ulcus repurgandum, medullam etiam maximeque uitulinam;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 28:5)
si uehementes dolores, si post diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet, si cubare in uentrem iucundius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 30:2)
nam si parum bibitur, accenditur uulnus, et uigilia urguet et uis corporis minuitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 5:5)
et si clunes os uuluae urguere coeperunt, iterum retro repellendae sunt, conquisitusque pes eius adducendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 8:4)
Cetera postea sic facienda, ut in uulneribus, in quibus pus moueri debet, praeceptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 2:5)
solaque ea mouetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 7:6)
ita superior ei summae circumdata in latera quoque caput moueri sinit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 12:4)
Id autem ipsum recuruum ac neque inter * * * durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu bracchi mouetur, et cum lato osse scapularum infra caput eius neruis et cartilagine conectitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 17:1)
neque enim aut moueri posset, nisi leui inniteretur, aut cum carne neruisque coniungi, nisi ea media quaedam materia committeret.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 21:2)
Omne autem os, ubi iniuria accessit, aut uitiatur aut finditur aut frangitur aut foratur aut conliditur aut loco mouetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 1:1)
si grauiter, non mouetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 2:7)
Vbi superiore parte sublata relicta inferior est, non orae tantum sed os quoque totum leuandum est, ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed nouos dolores mouet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION