라틴어 문장 검색

Caput enim numquam compellitur, neque in spina vertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem movit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 4:5)
sed modo altera parte, modo utraque.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 1:2)
At si utraque, totum mentum in exteriorem partem promovetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 1:6)
Sin utraque parte prolapsa est, eadem omnia facienda;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 4:1)
utrumque membrum in diversas partes extendere, donec spatium inter ossa liberum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 2:4)
quumque eorum fustium imas partes oppositae morae objecerint, superiores ad se utraque manu traxerint.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 5:5)
Etiamnum valentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes sunt, ad quos habenae illae deligantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 6:1)
eoque major in utroque timor est, quo propius vulnus articulo est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur.4)
Meniachus magister cum exercitu Graecorum fecit proelium contra Northmannos circa Materam, et fuit magna plaga in utroque exercitu.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1043 3:1)
cum sorte remota contingat senio gravitas viresque iuventae, utraque te cingit propriis insignibus aetas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:209)
utraque te gemino sub sidere regia damnat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:21)
defensor utrique sufficis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:341)
ad solem victrix utrumque cucurri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:36)
in Bocchi regnum sudavit uterque Scipio.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:56)
nam simul humano geminas de corpore palmas utraque perfossis emisit belua costis:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:85)

SEARCH

MENU NAVIGATION