라틴어 문장 검색

Equi vero et muli, argentum et aurum, vestes cujusque generis pretiosissimae direptae et asportatae, terram et regnum Corrozan divitiis nimiis et spoliis auxerunt et impleverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 62:3)
Comes vero tristis et dolens, et praecipue Christiani exercitus contritione anxius, viam, sicut devoverat, sub paupere et vili tegmine, patienter omnia adversa accipiens, perfecit, et in diversis angustiis tandem Antiochiam pervenit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:6)
Quapropter hinc Pincenariis, et caeteris militibus Gomanitis de regno imperatoris, graviter pontem [0622A] in arcu et sagitta prohibentibus, Christianis vero pontem transire non minus contendentibus, adeo crudele utrinque commissum est praelium, ut Rudolfus, vir magnae nobilitatis, de Scegonges ortus, cognatus ipsius Willhelmi principis, illic sagitta percussus, interiret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 70:1)
Inde vero profecti Stanconam secesserunt, ubi ex longo itinere necessariis vitae consumptis, gravi inedia, tum siti intolerabili affecti, tam homines quam jumenta infirmati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 74:2)
[0623B] Episcopus vero de Arvernis et universi comitatus illius, videntes Christi exercitum sic fuga dilapsum et ab impiis carnificibus attritum, ad radices montis ubi fluvius Reclei oritur, et ipsi fugam inierunt, equos et omnia relinquentes, et tamen pauci evadentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 78:1)
Comitissa vero Ida utrum capta et abducta, aut pedibus tot millium equorum membratim discerpta fuerit, usque in hodiernum diem ignoratur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 78:4)
Tankradus vero satisfaciens precibus confratrum peregrinorum, hac apposita conditione, a carcere eductum restituit, ne quidquam terrae hac ex parte civitatis Acrae invaderet, et id sacramento obligatus observaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:4)
[0627C] Dum vero hi solum septingenti, pauca quidem manus, sed milites egregii et fortissimi, sic caedendo et hostium muros diruendo, penetrare conarentur, gens intolerabilis Azopart, quae in mediis millibus gentilium constituta erat, cum fustibus, in modum malleorum ferro et plumbo compositis, occurrerunt regi et suis, et non solum milites, sed etiam equos illorum in fronte et caeteris membris fortiter ferientes, gravi ictu eos a praelio absterrebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:2)
Alii vero sagittis et fundibulis viros egregios coronantes, incessanter affligebant, tanquam grando indeficiens quae de coelo cadit, quousque vim ultra sufferre non valentes rex et universi in fugam conversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:3)
Lithardus vero Cameracensis, Rotgerus de Roseit, Philippus de Bulon, Baldewinus de Hestrut, Walterus de Berga, Hugo de Burg, Addo de Keresi versus Japhet fugam inierunt, ubi decem millia illis occurrerunt, qui regi ad auxilium festinabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:6)
Caeteri vero, id est, Conradus, Arpinus, Stephanus Blesensis, Stephanus de Burgundia et alii milites egregii, turrim quamdam civitatis ejusdem causa protectionis ingressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 10:10)
Conradus vero audacia et viribus incomparabilis, gladio praecipuas Sarracenorum strages exercuit, quoad omnes admirati qui aderant et exterriti, procul ab eo absistentes, continuerunt manus suas, rogantes eum ut cessaret a caede horribili, et eorum dextras susciperet pro vivendi gratia, et sic in regis Babyloniae deditionem redderetur donec placata regis ira tam famosus et mirabilis miles in oculis ejus gratiam inveniret, et post vincula praemia mereretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:3)
Caeteri vero omnes cum Stephano et altero Stephano, summis principibus, ibidem decollati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:6)
Caput vero Gerbodonis et ejus crura pretioso ostro calceata et induta amputantes, defensoribus urbis ostenderunt, asserentes regis esse Baldewini, eo quod similis ejus esset:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 16:2)
Christiani vero arbitrantes verum, et regis caput et crura procul ostentari, nimia desperatione correpti sunt cum omnibus rebus suis egredi, sibi invicem consulentes, et sic navigio liberari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION