라틴어 문장 검색

"philosophorum supercilia contemnimus, quos corruptores et adulteros novimus et tyrannos et semper adversus sua vitia facundos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:14)
'Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 19:2)
quod si rectum statuerimus vel concedere amicis quidquid velint vel impetrare ab eis quidquid velimus, perfecta quidem sapientia si simus, nihil habeat res viti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 49:1)
erumpunt saepe vitia amicorum in ipsos amicos, in alienos, quorum tamen ad amicos redundet infamia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 97:2)
omnino omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una provisio, ut ne nimis cito diligere incipiant neve non dignos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 99:4)
virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea quae summa sunt pervenire, coniuncta et consociata cum altera perveniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 105:2)
in obsequio autem, quoniam Terentiano verbo lubenter , comitas adsit, assentatio vitiorum adiutrix procul amoveatur, quae non modo amico, sed ne libero quidem digna est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:6)
quamvis enim multis nominibus est hoc vitium notandum levium hominum atque fallacium, ad voluptatem loquentium omnia, nihil ad veritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 116:2)
Is magistratus non petivit, sed fuit accusator vehemens et molestus, ut facile cerneres naturale quoddam stirpis bonum de - generavisse vitio depravatae voluntatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 3:5)
Sed hoc vitium huic uni in bonum convertebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장5)
Quibus virtutibus oratoris horum quidque efficiatur aut quibus vitiis orator aut non adsequatur haec aut etiam in his labatur et cadat, artifex aliquis iudicabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 5:3)
actio paulum cum vitio vocis tum etiam ineptiis claudicabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 2:5)
' Sic nos summi oratoris vel sanitate vel vitio pro argumento ad diluendum crimen usi sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 3:7)
Atque dubitamus, inquit, utrum ista sanitas fuerit an vitium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 4:2)
Quibus non contentus Rhodum veni meque ad eundem, quem Romae audiveram Molonem applicavi cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem tum in notandis animadvertendisque vitiis et in instituendo docendoque prudentissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION