라틴어 문장 검색

" In hoc vero, cuius tam explorata pietas est, pro certo habendum est nihil esse illi posse acerbius, quam si tibi hic casus eius acerbus est, si te ullo modo torquet, si oculos tuos, indignissimos hoc malo, sine ullo flendi fine et conturbat idem et exhaurit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 27:5)
Pietatem tamen tuam nihil aeque a lacrimis tam inutilibus abducet, quam si cogitaveris fratribus te tuis exemplo esse debere fortiter hanc fortunae in- iuriam sustinendi.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 28:1)
Indue dissimilem animo tuo vultum et, si potes, proice omnem ex toto dolorem, si minus, introrsus abde et contine, ne appareat, et da operam, ut fratres tui te imitentur, qui honestum putabunt, quod- cumque te facientem viderint, animumque ex vultu tuo sument.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 29:1)
Potest et illa res a luctu te prohibere nimio, si tibi ipse renuntiaveris nihil horum, quae facis, posse subduci.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 31:1)
Nihil umquam ita potes indignum facere perfecti et eruditi viri professione, ut non multos admirationis de te suae paeniteat.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 33:6)
Hoc incolumi salvi tibi sunt tui, nihil perdidisti;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 40:2)
Quod longe a sensibus tuis prudentissimis piissimisque abest, adversus felicitatem tuam parum gratus es, si tibi quicquam hoc salvo flere permittis.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 40:5)
nam ut nihil de tempore futuro timeatur, ipsa tamen magnae felicitatis tutela sollicita est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 51:8)
Nihil ne in totum quidem diem certi est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 55:4)
quid enim est novi hominem mori, cuius tota vita nihil aliud quam ad mortem iter est ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 65:5)
fulgor eius illos, ut nihil aliud possint aspicere, prae- stringet et in se haerentes detinebit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 73:5)
Ut nihil horum fecerit, nonne protinus ipse conspectus per se tantummodo cogitatusque Caesar maximo solacio tibi est ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 74:4)
Quam diu inter mortales erit, nihil ex domo sua mortale esse sentiat !
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 75:3)
Vixit Sextus Pompeius primum sorori superstes, cuius morte Optime cohaerentis Romanae pacis vincula resoluta sunt, idemque hic vixit superstes optimo fratri, quem fortuna in hoc evexerat, ne minus alte eum deiceret, quam patrem deiecerat ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 88:4)
M. Antonius avus meus, nullo minor nisi eo a quo victus est, tunc cum rem publicam constitueret et triumvirali potestate praeditus nihil supra se videret, exceptis vero duobus collegis omnia infra se cerneret, fratrem interfectum audivit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 94:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION