라틴어 문장 검색

reliqui fuerunt quos neque terror nec vis, nec spes nec metus, nec promissa nec minae, nec tela nec faces a vestra auctoritate, a populi Romani dignitate, a mea salute depellerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 3장 3:3)
forsitan quaeratis qui iste terror sit et quae tanta formido quae tot ac talis viros impediat quo minus pro capite et fortunis alterius quem ad modum consuerunt causam velint dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 1:3)
quoniam quidem semel suscepi, licet hercules undique omnes minae terrores periculaque impendeant omnia, succurram ac subibo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 2:2)
Sua quemque fraus et suus terror maxime vexat, suum quemque scelus agitat amentiaque adficit, suae malae cogitationes conscientiaeque animi terrent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 2:2)
non illa praesidia quae pro templis omnibus cernitis, etsi contra vim conlocata sunt, non adferunt tamen oratori terroris aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 2:1)
atqui ut illi nocturnus ad urbem adventus vitandus potius quam expetendus fuit, sic Miloni, cum insidiator esset, si illum ad urbem noctu accessurum sciebat, subsidendum atque exspectandum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 1:6)
quid opus est terrore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 3:2)
quod vero in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis declarat se non terrorem inferre vobis - quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 3:1)
Naevi, deicit, servolum unum quem iste prenderat abducit, denuntiat sese procuratorem esse, istum aequum esse famae fortunisque P. Quincti consulere et adventum eius exspectare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 5:3)
Conferte hanc pacem cum illo bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris victoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu invicto, huius libidines cum illius continentia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 1:3)
et P. Scipiones, qui Karthaginiensium adventum corporibus suis intercludendum putaverunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 3:8)
liberatos enim se per eum dicunt gravissimis dominis, terrore sempiterno et diurno ac nocturno metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:2)
quo terrore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:3)
Videsne igitur, quantum breviter admonitus de doloris terrore deieceris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 14:9)
haec igitur praemeditatio futurorum malorum lenit eorum adventum, quae venientia longe ante videris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION