라틴어 문장 검색

nos numerus sumus et fruges consumere nati, sponsi Penelopae nebulones, Alcinoique in cute curanda plus aequo operata iuventus, cui pulchrum fuit in medios dormire dies et ad strepitum citharae cessatum ducere curam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 214)
insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui, ultra quam satis est Virtutem si petat ipsam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 66)
navibus atque quadrigis petimus bene vivere, quod petis hic est, est Ulubris, animus si te non deficit aequus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1113)
nil Grosphus nisi verum orabit et aequum, vilis amicorum est annona, bonis ubi quid deest.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 129)
omnis Aristippum decuit color et status et res, temptantem maiora, fere praesentibus aequum, contra, quem duplici panno patientia velat, mirabor, vitae via si conversa decebit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1712)
alter in obsequium plus aequo pronus et imi derisor lecti sic nutum divitis horret, sic iterat voces et verba cadentia tollit, ut puerum saevo credas dictata magistro reddere vel partis mimum tractare secundas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 182)
aequum mi animum ipse parabo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1848)
si quaedam nimis antique, si pleraque dure dicere credit eos, ignave multa fatetur, et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo, non equidem insector delendave carmina Livi esse reor, memini quae plagosum mihi parvo Orbilium dictare;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 124)
Ut primum positis nugari Graecia bellis coepit et in vitium fortuna labier aequa, nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit, suspendit picta voltum mentemque tabella, nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 131)
"multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo laudat venalis qui volt extrudere merces, res urget me nulla;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 25)
tempus abire tibi est, ne potum largius aequo rideat et pulset lasciva decentius aetas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 2113)
at est truculentior atque plus aequo liber:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:10)
aequum est peccatis veniam poscentem reddere rursus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:28)
sensus moresque repugnant atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:10)
adsit regula, peccatis quae poenas inroget aequas, ne scutica dignum horribili sectere flagello.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION