라틴어 문장 검색

itaque minime fistulis plumbeis aqua duci videtur, si volumus eam habere salubrem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장51)
est enim omni liberali doctrina politissimus, sed valde diligit Patronem, valde Phaedrum amavit) sic a me hoc contendit, homo minime ambitiosus, minime in rogando molestus, ut nihil umquam magis, nec dubitat quin ego a te nutu hoc consequi possem, etiam si aedificaturus esses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 1 6:4)
Nam minime adlevanda plaga est, minimeque applicandum ferramentum ipsi matri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 2:3)
minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 160)
Nihilominus se, quod sub primum adventum eius dixerat confirmaturum, nimirum eum poenitentiam minime acturum quod in manus suas se commisisset, quandoquidem eum minime ablegare protinus consitituisset, sed navibus et pecuniis adiuvare ut quo vellet tuto transportaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:36)
Quantum ad postremum incommodum, consiliarios nimirum in consilio dando suae rei prospecturos, non domini, minime dubium est scripturam illam non inveniet fidem super terram intelligi debere de natura temporum, minime de personis singulis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 6:2)
nihil affert inreposcibile, sed uenit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae uelis minime docilis, non minus suspectans nouam domum quam ipsa iam ob unum diuortium suspectanda, siue illa morte amisit maritum, ut scaeui ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, seu repudio digressa est, utramuis habens culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit, ut repudiaretur, aut tam insolens, ut repudiaret.
(아풀레이우스, 변명 90:13)
2. Verum rex pro animi sui magnitudine aleam statim iecit, et incommodis se ex omni parte prodentibus recte appensis, et satis gnarus interregnum aut tituli suspensionem leges regni non permittere, sive amori erga familiam suam reliqua posthabens, sive titulum illum praeoptans qui sese sisteret maxime liberum et independentem, quin et natura atque animi constitutione minime in longum prospicere solitus, sed veluti fortunam ut apud se per diem mereretur conducere, titulo Lancastriae tanquam principali niti decrevit, reliquis autem duobus (videlicet nuptiarum et armorum) pro adminiculis tantummodo uti, priore ad secretam invidiam leniendam, posteriore ad murmura et contradictiones apertas compescendas, minime oblitus ipsum illum titulum Lancastriae per tres continuas regum successiones valuisse atque plane perpetuari potuisse nisi per iudicii debilitatem in principe postremo regnante defecisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION