라틴어 문장 검색

sinistra ala ab Romanis et cohortes quae amiserant signa in prima acie pugnabant, et legio duodevicensima ab dextro cornu instructa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 215:1)
eadem qua ceperamus arte Tarentum amisimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 258:1)
quippe in iis locis hunc coegisse exercitum quibus ille maiorem partem militum fame ac frigore, quae miserrima mortis genera sint, amisisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 657:1)
inde Opuntem rediit, deos hominesque accusans quod tantae rei fortunam ex oculis prope raptam amisisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 94:1)
itaque non quo modo Hispaniae amissae sint quaerendum magis Carthaginiensibus esse quam quo modo Africam retineant cogitandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 280:1)
circa Hiberum exercitus patris patruique tui post amissos imperatores ferociores calamitate ipsa facti, et dux tumultuarius quidem ille L. Marcius et militari suffragio ad tempus lectus, ceterum, si nobilitas ac iusti honores adornarent, claris imperatoribus qualibet arte belli par;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 625:2)
cum pater patruusque meus interfecti, cum duo exercitus eorum prope occidione occisi essent, cum amissae Hispaniae, cum quattuor exercitus Poenorum quattuorque duces omnia metu armisque tenerent, cum quaesitus ad id bellum imperator nemo se ostenderet praeter me, nemo profiteri nomen ausus esset, cum mihi quattuor et viginti annos nato detulisset imperium populus Romanus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 654:2)
ceterum cum longe maximus omnium aetatis suae regum hic fuerit plurimumque rem Romanam iuverit, operae pretium videtur excedere paulum ad enarrandum quam varia fortuna usus sit in amittendo recuperandoque paterno regno.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 400:1)
cum iis ipsum quoque Masinissam saucium prope e manibus inter tumultum amisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 442:2)
populus in curiae vestibulo fremere ne tanta ex oculis manibusque amitteretur praeda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 316:4)
amissas Hispanias reciperasti quattuor inde Punicis exercitibus pulsis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 394:2)
ita dimisso legato Philippus auro argento quaeque coacervata alia erant accepto hominum praedam omnem amisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 194:1)
et equitatus quidem cessit, duces caetratae cohortis non satis expectato signo ante tempus excitatis suis occasionem bene gerendae rei amisere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 405:1)
supra sex milia et septingentos milites amisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 68:3)
is diu obtestatus filium ut consulere Achaeos communi saluti pateretur neu pertinacia sua gentem universam perditum iret, postquam parum proficiebant preces, iuratus se eum sua manu interempturum nec pro filio sed pro hoste habiturum minis pervicit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 290:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION