라틴어 문장 검색

ego Catuli Cumanum ex hoc loco cerno;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 108:13)
regionem video Pompeianum non cerno, neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 108:14)
'nihil igitur cernis, nihil audis, nihil tibi est perspicuum'. Explicavi paulo ante Clitomacho auctore quo modo ista Carneades diceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 137:6)
isdem enim hic sapiens de quo loquor oculis quibus iste vester caelum terram mare intuebitur, isdem sensibus reliqua quae sub quemque sensum cadunt sentiet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 141:3)
nam tam vera quam falsa cernimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 148:5)
Solis autem magnitudinem (ipse enim hic radiatus me intueri videtur admonens ut crebro faciam mentionem sui) - vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:6)
a Menedemo autem, quod is Eretria fuit, Eretriaci appellate, quorum omne bonum in mente positum et mentis acie qua verum cerneretur, Erilli similia, sed opinor explicata uberius et ornatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 174:9)
sed fuerunt ii consules quorum mentes angustae humiles pravae, oppletae tenebris ac sordibus, nomen ipsum consulatus, splendorem illius honoris, magnitudinem tanti imperi nec intueri nec sustinere nec capere potuerunt, - non consules, sed mercatores provinciarum ac venditores vestrae dignitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 4장 3:1)
nonne vobis haec quae audistis cernere oculis videmini, iudices?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 1:2)
si eum qui indici causa partem acceperit oculis cernetis, poteritisne dubitare, iudices, qui indicarit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장 2:3)
non illa praesidia quae pro templis omnibus cernitis, etsi contra vim conlocata sunt, non adferunt tamen oratori terroris aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 2:1)
negant intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 1:2)
praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore - scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus - omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscure cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, levem perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 1:1)
quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:1)
Nisi forte idcirco non putant quia non apparet nec cernitur, proinde quasi nostram ipsam mentem qua sapimus, qua providemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, videre ac plane qualis aut ubi sit sentire possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION