라틴어 문장 검색

Ceterum socius et administer omnium consiliorum assumitur Scaurus, qui tametsi a principio plerisque ex factione eius corruptis acerrime regem impugnauerat, tamen magnitudine pecuniae a bono honestoque in prauum abstractus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장2)
Ceterum mos partium et factionum ac deinde omnium malarum artium paucis ante annis Romae ortus est otio atque abundantia earum rerum, quae prima mortales ducunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장1)
Ceterum ad ea patranda senatus auctoritate, socii nomenque Latinum et reges ultro auxilia mittendo, postremo omnis civitas summo studio annitebatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장4)
postremo quaecumque dici aut fingi queunt ignaviae luxuriaeque probra, ea in illo exercitu cuncta fuere et alia amplius.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장10)
Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit ac se suis artibus temptari animaduertit, quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrimum erat, urbs maxima alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus rerum necessitudine statuit armis certare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장1)
Ceterum facies totius negoti varia, incerta, foeda atque miserabilis:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장1)
At Romani, quamquam itinere atque opere castrorum et proelio fessi lassique erant, tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam procedunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장7)
Ibi milites fessos itineris magnitudine et iam abnuentis omnia docet oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse, decere illos relicuum laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissimis atque miserrimis, poenas caperent;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 68장4)
ira atque praedae spes amplius quam lassitudo posse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장4)
Iugurthae exitium adesse, ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo agitari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장8)
Ceterum in utroque magis studia partium quam bona aut mala sua moderata.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장6)
Ceterum milites religione pluvia magis usi, eaque res multum animis eorum addidit, nam rati sese dis immortalibus curae esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장11)
Neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus, simulabat sese negoti gratia properare, ceterum proditionem timebat, quam vitare posse celeritate putabat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장2)
Ceterum solet in illis locis tempestas haud secus atque in mari retinere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장12)
Et iam antea Iugurthae filia Boccho nupserat, verum ea necessitudo apud Numidas Maurosque leuis ducitur, quia singuli pro opibus quisque quam plurimas uxores, denas alii, alii pluris habent, sed reges eo amplius.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION