라틴어 문장 검색

contra quas tamen cunctas difficultates solus post opem Christi supplici tuo sufficis, cuius confido quod, si meruerit persona gratiam, consequetur causa victoriam, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 3:3)
ergone quid tempore hostilitatis ageretis, frater, nosse non merui?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:4)
quae utique pro tali labore si solvitur, incipiet ad vestram respicere mercedem, sed cum hoc ego de sola gratia precer, vos quid mereatur aspicite quem constat affectum domini magis ambire quam praemium, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Ruricio suo salutem 2:2)
Etsi nullis hortatibus 1 primordia nostrae pro-fessionis animatis neque sitim ignorantiae hactenus saecularis ullo supernae rigatis imbre doctrinae, non ego tamen tantum mei memineris non sum, ut a meis ac tuis 2 praesumam partibus aequali officiorum lance certandum, nam cum nostra mediocritas aetate vitae, tempore dignitatis, privilegio loci, laude scientiae, dono conscientiae vestrae facile vincatur, nullum meremur, si par expectamus alloquium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Leontio salutem 1:1)
atque obiter haec eadem laboriosa, priusquam hi adessent, in negotiatoris nostri domo dominioque palam sane venumdata defungitur, quodam Prudente (hoc viro nomen), quem nunc Tricassibus degere fama divulgat, ignotorum nobis hominum collaudante contractum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:1)
ac, si in aliquo amicus ipse per imperitiam novitatemque publicae conversationis videbitur minus efficax, vos hoc potius aspicite, quid absentis causa, non quid praesentis persona mereatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Theoplasto salutem 1:3)
primum, quod mihi quae merear introspicienti, quaecumque adversa provenerint, leviora reputabuntur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 5:2)
hoccine meruerunt inopia flamma, ferrum pestilentia, pingues caedibus gladii et macri ieiuniis proeliatores?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 3:1)
maxime ambiendus, quia minime ambitiosus, non studet suscipere sacerdotium, sed mereri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 22:6)
si qui sequaces, ipse conlauda.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 3:4)
nam non invideo magisque miror, qui, dum nil mereor precesque frustra impendo, Meliboeus esse coepi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:18)
atque utinam hunc finem, dum inconsulte fidens vana consultat, non meruisset excipere!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 13:1)
Albiso antistes Proculusque levites, ideo nobis morum magistri pronuntiandi, quia vestri merentur esse discipuli, litteras detulerunt, quarum me sacrosancto donastis affectu;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 1:1)
Persecutorum nisi quaestiones forsitan dicam meritosque caelum martyras mortis pretio parasse praemia vitae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:19)
"omne simul roburque decusque potentis Europae meritos ultro iuravit in enses."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION