라틴어 문장 검색

abduco me equidem ab omni rei publicae cura dedoque litteris, sed tamen indicabo tibi quod me hercule in primis te celatum volebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 5:4)
Primum igitur perspicuitas illa quam diximus satis magnam habet vim, ut ipsa per sese ea quae sint nobis ita ut sint indicet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 61:2)
an tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te conperisse (quod mihi quoque licebat qui ex te illa cognoveram), negabis esse rem ullam quae cognosci conprendi percipi possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 84:4)
tantum enim te [non] modo monuit' inquit adridens, 'ut caveres ne quis inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, arriperet te et in contione quaereret qui tibi constares cum idem negares quicquam certi posse reperiri idem te conperisse dixisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 85:7)
honeste autem vivere fruentem rebus is quas primas homini natura conciliet et vetus Academia censuit, ut indicant scripta Polemonis quem Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici huc proxime videntur accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 176:3)
Quid cum ipse Antiochus dissentit quibusdam in rebus ab his quos amat Stoicis, nonne indicat non posse illa probanda esse sapienti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 179:1)
praetor esset, eum qui cum avo tuo Luculle consul fuit, doctum sane hominem ut indicat ipsius historia scripta Graece, iocantem dixisse Carneadi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 185:2)
alio transferenda mea tota vita est, ut bene de me meritis referam gratiam, amicitias igni perspectas tuear, cum apertis hostibus bellum geram, timidis amicis ignoscam, proditores indicem, dolorem profectionis meae reditus dignitate consoler.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장 1:5)
is cum curasset in funere C. Mari ut Q. Scaevola volneraretur, vir sanctissimus atque ornatissimus nostrae civitatis, de cuius laude neque hic locus est ut multa dicantur neque plura tamen dici possunt quam populus Romanus memoria retinet, diem Scaevolae dixit, postea quam comperit eum posse vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 1:2)
si eum qui indici causa partem acceperit oculis cernetis, poteritisne dubitare, iudices, qui indicarit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장 2:3)
ei plerumque indicant, per eos plerique produntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장8)
metuebat scilicet ne indicaretur, ne dolorem perferre non possent, ne tormentis cogerentur occisum esse a servis Milonis in Appia via P. Clodium confiteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 3:1)
Pompeio coniurasse, dein postea se gladio percussum esse ab uno de illis ne indicaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 1:5)
omnia false atque invidiose ficta comperta sunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 2:10)
scutorum, gladiorum, pilorum, frenorum etiam multitudo deprehendi posse indicabatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION