라틴어 문장 검색

Quo quid est mitius, dum in recto animi habitus est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 30:2)
Nam et in corpore nostro ossa nervique et articuli, firmamenta totius et vitalia, minime speciosa visu, prius ordinantur, deinde haec, ex quibus omnis in faciem adspectumque decor est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 3:2)
totae cum stirpe omni crematae domus et modo eloquio favorabili habitus in multo honore iram suae contionis excepit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 11:1)
Noli aestumare hanc horam aut hunc diem, totum inspice mentis tuae habitum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 161:3)
qualis sit habitus exclusis, informia et confusa sint, in omnem partem tantundem loci obtinentia, an et illa in aliquem cultum discripta sint ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 30:3)
Illum tamen habitum in me maxime deprendo (quare enim non verum ut medico fatear ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 3:1)
Qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse componens, quod proprium aegri est, nihil diu pati et mutationibus ut remediis uti.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 31:2)
Sive spatiatur et se utitur suo iure, sive precarios habet excessus cogiturque vela contrahere, sive otiosa mutaque est et in angusto circumsaepta, sive adaperta, in quocumque habitu est, proficit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 51:2)
beatus est is, cui omnem habitum rerum suarum ratio commendat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 30:3)
Summum bonum in ipso iudicio est et habitu optimae mentis, quae eum cursum suum implevit et finibus se suis cinxit, consummatum est summum bonum nec quicquam amplius desiderat ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 46:1)
" Summum bonum est infragilis animi rigor et providentia et sublimitas et sanitas et libertas et concordia et decor," aliquid etiamnunc exigis maius, ad quod ista referantur ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 47:7)
Muliebrem uestem sumpsit, capillos in feminae habitum composuit, oculos puellari lenocinio circumdedit, colorauit genas.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Raptus in veste muliebri.8)
gnatus hic vultus tuos habitusque reddit;
(세네카, Hercules Furens 14:41)
Iam iam dominae captiva colus fusosque legam, pro saeve decor formaque mortem paritura mihi, tibi cuncta domus concidit uni, dum me genitor negat Alcidae atque Herculeus socer esse timet, sed iam dominae tecta petantur.
(세네카, Hercules Oetaeus 3:17)
nec unus habitus durat aut uno furit contenta voltu:
(세네카, Hercules Oetaeus 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION