라틴어 문장 검색

Karolus vero haec audiens, mandans eorum fidelitatis fidem suscepturos et honoraturos, Rotcausus et Gaidus ducibus cum nobilis Foroiulanorum consilio inito, ut viriliter se contendissent.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 63)
Erat quidem ex ipsis, cui iam munera Caroli excecaverat cor, tale dedit consilio:
(Andreas Bergomas, Chronicon, 64)
cui inimici homines consilium dederunt, quatenus Iudittam, nuvercam suam, genitori suo tollerent et in Italia abducerent;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 103)
Volebat imperator dicere, quod ille in ipso consilium fuisset, et venientes nobiles eum in gratia miserunt;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 113)
Tantique ibi viri fortes per contentiones malas et improvidentia debellati sunt, quanti potuissent per bonam concordiam et salubre consilium multa milia sternere contradictorum paganorum;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 123)
Domine imperator, vestri esse volumus, et per vestram defensionem salvi fore confidimus.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 142)
Hoc consilium domno imperatori nunciatum est.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 156)
Taliter Beneventani per fraudem uno consilio ingerunt, ut rederent malum pro bonum;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 165)
Colligentes se maiores nati in civitate Ticino simul cum Angelberga suorum regina mense Septembri indictione nona, et pravum agentes consilium, quatenus ad duo mandarent regnum, id est Karoli in Francia et Hludovico in Baioaria;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 182)
Tunc Pippinus rex, cernens Waifarium ducem Aquitaniorum minime consentire iustitias ecclesiarum partibus, quae erant in Francia, consilium fecit cum Francis, ut iter ageret supradictas iustitias quaerendo in Aquitania.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 760 22:2)
Domnus Carolus gloriosus rex iter peragens partibus Aquitaniae, eo quod Hunaldus voluit rebellare totam Wasconiam etiam et Aquitaniam, et cum paucis Francis auxiliante Domino dissipata iniqua consilia supradicti Hunaldi.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 769 44:2)
et sumpto consilio, ut ita, sicut missus apostolici per verbum domni Adriani apostolici postulavit, ita fieret, tunc synodum suprascriptus gloriosus rex tenuit generaliter cum Francis Ienuam civitatem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:6)
[Et dum propter defensionem sanctae Dei Romanae ecclesiae eodem anno invitante summo pontifice perrexisset, dimissa marca contra Saxones nulla omnino foederatione suscepta.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:2)
Et ibi placitum publicum tenens, et consilio facto cum Dei adiutorio sub celeritate et nimia festinatione Saxonum caesas seu firmitates subito introivit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 66:2)
Tunc sumpto consilio, ut iter perageret orationis causa partibus Romae, una cum uxore sua domna Hildegarde regina.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 780 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION