라틴어 문장 검색

et ne omnia ipse mirer - mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare ius fasque est - velim seu Himilco seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad- Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse, primum, ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 153:1)
nam et redierunt plerique scortis inpliciti, et, ubi primum sub pellibus haberi coepti sunt, viaque et alius militaris labor excepit, tironum modo corporibus animisque deficiebant, et deinde per omne aestivorum tempus magna pars sine commeatibus ab signis dilabebantur, neque aliae latebrae quam Capua desertoribus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 240:1)
namque Gelo, maximus stirpis, contempta simul senectute patris simul post Cannensem cladem Romana societate ad Poenos defecit, movissetque in Sicilia res, nisi mors adeo opportuna ut patrem quoque suspicione aspergeret, armantem eum multitudinem sollicitantemque socios absumpsisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 393:1)
item uti municipes Cumani essent pridie quam populus Campanus a populo Romano defecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 412:2)
interim Carthaginem, unde Mago, frater Hannibalis, duodecim milia peditum et mille quingentos equites, viginti elephantos, mille argenti talenta in Italiam transmissurus erat cum praesidio sexaginta navium longarum, nuntius adfertur in Hispania rem male gestam omnesque ferme eius provinciae populos ad Romanos defecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 423:1)
nihil deesse aliud quam auctorem ad quem deficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 427:3)
in Italia cum post Cannensem pugnam, fractis partis alterius viribus, alterius mollitis animis, segnius bellum esset, Campani per se adorti sunt rem Cumanam suae dicionis facere, primo sollicitantes ut ab Romanis deficerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 471:1)
et ex Hirpinis oppida tria, quae a populo Romano defecerant, vi recepta per M. Valerium praetorem, Vercellium, Vescellium, Sicilinum, et auctores defectionis securi percussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 513:1)
et Trebulam et Austiculam urbes, quae ad Poenum defecerant, Fabius vi cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 535:1)
deinde aliae quoque civitates, quae ad Hampsicoram Poenosque defecerant, obsidibus datis dediderunt sese;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 557:1)
tum vero omnes prope Hispaniae populi ad Romanos defecerunt, multoque maiores ea aestate in Hispania quam in Italia res gestae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 667:1)
CAMPANI ad Hannibalem defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 1)
nec diripi volebat nobilem atque opulentam urbem et sperabat, cum Bruttius oppugnaret, Poenos nec probare nec iuvare oppugnationem appareret, eo maturius ad se defecturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 22:1)
consules Marcellus retro unde venerat Nolam rediit, Fabius in Samnites ad populandos agros recipiendasque armis quae defecerant urbes processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 250:1)
interim Marcellus cum tertia fere parte exercitus ad recipiendas urbes profectus quae in motu rerum ad Carthaginienses defecerant, Helorum atque Herbesum dedentibus ipsis recipit, Megara vi capta diruit diripuit ad reliquorum ac maxime Syracusanorum terrorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 448:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION