라틴어 문장 검색

sed maiore super, quam stabat, pondere victa solvitur, et qua stagna subit radice quibusque arentem mordebat humum, demissa superne iniecit sese trepido ripamque, nec ultra passa virum subitae vallavit ponte ruinae, huc undae coeunt, et ineluctabile caeno verticibusque cavis sidit crescitque barathrum, iamque umeros, iam colla ducis sinuosa vorago circuit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권221)
sic ait, et voti sese facit ipse potentem, it tremibunda abies clipeum per et aerea texta loricae tandemque animam sub pectore magno deprendit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권246)
et magno proscissum volnere pectus iniecit puero, supremaque murmura volvens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권195)
sic omnia vicit, conreptumque iniecit equo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권91)
"ad natos patremque recentibus, oro, inice funeribus!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권321)
"sic thalamos, sic pignora fida capessas, nec tibi sit virtus fortunam evadere dextra, sed lucem deprensus ames."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권388)
tantus discordat utrimque clamor, et ad regem, qui deprendere, trahuntur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권235)
Adeo quod nesciant praeiudicant id esse quod, si sciant, odisse non poterant, quando, si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse, si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad perseverantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 9:2)
Denique malefici gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 10:7)
Quis vel in uxoribus aliqua inmunda vestigia deprehendi?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 4:4)
Et quomodo vos e contrario impii et sacrilegi et inreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui, quos praesumitis esse, neglegitis, quos timetis, destruitis, quos etiam vindicatis, inluditis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 1:2)
Quid autem inici potest adversus id quod ostenditur nuda sinceritate?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 7:2)
adeo et in isto inreligiosi erga deos vestros deprehendemini, cum plus timoris humano dominio dicatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 28장 3:2)
Velim tamen in hac quoque religione secundae maiestatis, de qua in secundum sacrilegium convenimur Christiani non celebrando vobiscum solemnia Caesarum quo more celebrari nec modestia nec verecundia nec pudicitia permittunt, sed occasio voluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et veritatem vestram demonstrare, ne forte et isthic deteriores Christianis deprehendantur qui nos nolunt Romanos haberi, sed ut hostes principum Romanorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 5:1)
Si haec ita sunt, ut hostes deprehendantur qui Romani vocabantur, cur nos, qui hostes existimamur, Romani negamur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 36장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION