라틴어 문장 검색

Q. Fabio Maximo quintum, Q. Fulvio Flacco quartum consulibus, idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, Italia ambobus provincia decreta, regionibus tamen partitum imperium:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 103:1)
senatus quam poterat honoratissimo decreto adlocutus eos mandat consulibus ut ad populum quoque eos producerent, et inter multa alia praeclara quae ipsis maioribusque suis praestitissent recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 155:1)
et decretum ut C. Hostilius praetor ludos Apollini, sicut iis annis voti factique erant, voveret faceretque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 169:2)
his decretis ad exsequenda quae statuerant duces digressi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 325:3)
utrisque consulibus Italia decreta provincia est et duo consulum prioris anni exercitus - tertius Venusiae tum erat, cui Marcellus praefuerat - ita ut ex tribus eligerent duo quos vellent, tertius ei traderetur cui Tarentum et Sallentini provincia evenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 344:1)
quod in L. Veturio, idem in C. Aurunculeio decretum ab senatu, latumque de prorogando imperio ad populum est, qui praetor Sardiniam provinciam cum duabus legionibus obtinuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 348:1)
et P. Scipioni et M. Silano suae Hispaniae suique exercitus in annum decreti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 349:1)
hi nuntiare consuli iussi ut, si ad comitia ipse venire Romam non posset, dictatorem in agro Romano diceret comitiorum causa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 442:1)
exitu huius anni T. Quinctius consul, dictatore comitiorum ludorumque faciendorum causa dicto T. Manlio Torquato, ex volnere moritur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 496:1)
dictator Manlius magistrum equitum C. Servilium - tum aedilis curulis erat - dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 497:2)
senatus quo die primum est habitus ludos magnos facere dictatorem iussit, quos M. Aemilius praetor urbanus C. Flaminio, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 498:1)
tum dictator et fecit ludos et in insequens lustrum vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 498:3)
comitiis perfectis ludisque factis dictator et magister equitum magistratu abierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 519:3)
provinciae iis non permixtae regionibus, sicut superioribus annis, sed diversae extremis Italiae finibus, alteri adversus Hannibalem Bruttii et Lucani, alteri Gallia adversus Hasdrubalem, quem iam Alpibus adpropinquare fama erat, decreta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 528:1)
haec procurata hostiis maioribus prodigia, et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 552:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION