라틴어 문장 검색

iudicat igitur, cum agit, officium illud esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 77:2)
quod quoniam numquam fallitur in iudicando, erit in mediis rebus officium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 77:3)
illo enim addito iuste fit recte factum, per se autem hoc ipsum reddere in officio ponitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 77:6)
quoniamque non dubium est quin in iis, quae media dicimus, sit aliud sumendum, aliud reiciendum, quicquid ita fit aut dicitur, omne officio continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 77:7)
ita est quoddam commune officium sapientis et insipientis, ex quo efficitur versari in iis, quae media dicamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 77:9)
Sed cum ab his omnia proficiscantur officia, non sine causa dicitur ad ea referri omnes nostras cogitationes, in his et excessum e vita et in vita mansionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 78:1)
in quo enim plura sunt quae secundum naturam sunt, huius officium est in vita manere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 78:2)
in quo autem aut sunt plura contraria aut fore videntur, huius officium est de vita excedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 78:3)
ex quo apparet et sapientis esse aliquando officium excedere e vita, cum beatus sit, et stulti manere in vita, cum sit miser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 78:4)
et saepe officium est sapientis desciscere a vita, cum sit beatissimus, si id oportune facere possit, quod est convenienter naturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 79:4)
quam ob rem cum vitiorum ista vis non sit, ut causam afferant mortis voluntariae, perspicuum est etiam stultorum, qui idem miseri sint, officium esse manere in vita, si sint in maiore parte rerum earum, quas secundum naturam esse dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 79:7)
ut enim leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et legibus parens et civilis officii non ignarus utilitati omnium plus quam unius alicuius aut suae consulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 83:3)
tam enim diligenter, etiam si minus vere - nam nondum id quidem audeo dicere - , sed tamen accurate non modo fundatam, verum etiam extructam disciplinam non est facile perdiscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 2:5)
alterum significari idem, ut si diceretur, officia media omnia aut pleraque servantem vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 21:1)
illud enim rectum est - quod κατόρθωμα dicebas - contingitque sapienti soli, hoc autem inchoati cuiusdam officii est, non perfecti, quod cadere in non nullos insipientes potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION