라틴어 문장 검색

Incipit magno impetu, deinde deficit ante tempus fatigata, et, quae nihil aliud quam crudelitatem ac nova genera poenarum versaverat, cum animadvertendum est, iam fracta lenisque est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 104:1)
Quorum nil facit quisquis vacuus ira meritam cuique poenam iniungit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 119:1)
alter cum voluntate non contumaci, tamquam oporteat me vindicari, cum laesus sim, aut oporteat hunc poenas dare, cum scelus fecerit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 21:2)
potest enim poena dilata exigi, non potest exacta revocari.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 122:3)
Affecti sumus poena ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 147:1)
dabit poenas alteri quas debet tibi, et iam sibi dedit qui peccavit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 164:10)
Nam si puniendus est cuicumque pravum maleficumque ingenium est, poena neminem excipiet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 173:4)
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
Praeterea ira, ut seponamus, quae mox secutura sunt, damna, insidias, perpetuam ex certaminibus mutuis sollicitudinem, dat poenas dum exigit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 33:4)
Non veto patrem damnare regis sui factum, non veto quaerere dignam tam truci portento poenam, sed hoc interim colligo, posse etiam ex ingentibus malis nascentem iram abscondi et ad verba contraria sibi cogi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 96:3)
callosis super haec genibus manibusque, quas in usum pedum angustiae loci cogebant, lateribus vero adtritu exulceratis non minus foeda quam terribilis erat forma eius visentibus, factusque poena sua monstrum misericordiam quoque amiserat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 108:1)
Novo genere poenae delectatus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 122:1)
Denique debeat poenas ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 153:5)
maxima est enim factae iniuriae poena fecisse, nec quisquam gravius adficitur quam qui ad supplicium paenitentiae traditur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 158:5)
removebit omnia ultionis instrumenta, simulabit iram, ut tamquam adiutor et doloris comes plus auctoritatis in consiliis habeat, moras nectet et, dum maiorem poenam quaerit, praesentem differet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 223:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION