라틴어 문장 검색

Cumque in prouinciam uenisset, laborauit multum, ut et eos, qui secum uenerant, ne a fide deficerent, Domino adiuuante contineret, et aliquos, si forte posset, de paganis ad fidei gratiam praedicando conuerteret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:16)
ALIO item tempore uocatus ad dedicandam ecclesiam comitis uocabulo Addi, cum postulatum conplesset ministerium, rogatus est ab eodem comite intrare ad unum de pueris eius, qui acerrima egritudine premebatur, ita ut, deficiente penitus omni membrorum officio, iamiamque moriturus esse uideretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. V.2)
Te spectem, suprema mihi cum venerit hora, Te teneam moriens deficiente manu.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 128)
distendet spicis horrea plena Ceres, oblitus et musto feriet pede rusticus uuas, dolia dum magni deficiantque lacus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 541)
Somnus sollicitas deficit ante domos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 48)
ut infirmae nequeant subsistere uires, incipiam tamen, ac meritas si carmina laudes deficiant, - humilis tantis sim conditor actis nec tua praeter te chartis intexere quisquam facta queat, dictis ut non maiora supersint, - est nobis uoluisse satis;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae2)
Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine uestem indueras oriente die duce fertilis anni, splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis et fera discordes tenuerunt flamina uenti, curua nec adsuetos egerunt flumina cursus, quin rapidum placidis etiam mare constitit undis, ulla nec aerias uolucris perlabitur auras nec quadrupes densas depascitur aspera siluas, quin largita tuis sunt muta silentia uotis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae35)
illic et densa tellus absconditur umbra, et nulla incepto perlabitur unda liquore, sed durata riget densam in glaciemque niuemque, quippe ubi non umquam Titan super egerit ortus.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae46)
Sed licet asperiora cadant spolierque relictis, non te deficient nostrae memorare camenae.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae59)
o pereant siluae deficiantque canes!
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 94)
Nunc licet e caelo mittatur amica Tibullo, mittetur frustra deficietque Venus;
(티불루스, Elegiae, 3권, Incerti Auctoris11)
ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 249:2)
sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos ut prae metu quid relinquerent, quid secum ferrent deficiente consilio rogitantesque alii alios nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud visuri pervagarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 309:1)
Corniculum, Ficulea Vetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola, Medullia, Nomentum - haec de Priscis Latinis aut qui ad Latinos defecerant capta oppida.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 402:3)
eodem anno duae coloniae Latinae, Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 176:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION