라틴어 문장 검색

Die quidem hic, inquit, intercalaris, antequam quintus annus incipiat, inserendus cum Aegypti matris artium ratione consentit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 1:2)
Eusebio autem, oratorum eloquentissimo, non praeripio de oratoria apud Maronem arte tractatum, quem et doctrina et docendi usu melius exequetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 14:2)
Quid artium facis?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 4:4)
Marcus, inquit, Octavius Herrenus, prima adolescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, instituit mercaturam, et bene re gesta decimam Herculi profanavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:2)
Is quondam cum incederet elaboratus ad speciem, collegae de iniuriis diem dixit, quod sibi in angustiis obvius offensu fortuito structuram togae destruxerat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 5:1)
sed inter probas quoque earum erat saltandi cura, dummodo non curiosa usque ad artis perfectionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 5:2)
Quae res ad hanc artis suae fiduciam Roscium abstraxit, ut librum conscriberet quo eloquentiam cum histrionia conpararet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 12:3)
Aesopum vero ex pari arte ducenties sestertium reliquisse filio constat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 14:1)
Ac primum quaeramus quid de tali oratione rhetorica arte praecipitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 1:2)
Sunt in arte rhetorica ad pathos movendum etiam hi loci qui dicuntur circa rem, et movendis affectibus peroportuni sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 1:1)
Post haec cum paulisper Eusebius quievisset, omnes inter se consono murmure Virgilium non minus oratorem quam poetam habendum pronuntiabant, in quo et tanta orandi disciplina et tam diligens observatio rhetoricae artis ostenderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 1:1)
Dicas mihi, inquit, volo, doctorum optime, si concedimus, sicuti necesse est, oratorem fuisse Virgilium, si quis nunc velit orandi artem consequi, utrum magis ex Virgilio an ex Cicerone proficiat?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 2:2)
En perfecta mei promissa coniugis arte Munera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos Aut acrem dubites in proelia poscere Turnum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 11:1)
humero simul exuit ensem Auratum, mira quem fecerat arte Lycaon Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 5:2)
alter discursum et solam volatus varietatem, alter exprimit nativae artis officium.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION