라틴어 문장 검색

una tamen in re maxime utilis, ut cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium levet et nos a vulgari dicendi genere defendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 157:3)
altera est per detractionem figura, de qua modo dictum, cui coniunctiones eximuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 216:1)
neque enim eximitur, sed obscuratur et tantum hoc aliqua inter duas vocales velut nota est, ne ipsae coeant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 297:2)
philistus quoque meretur, qui turbae quamvis bonorum post eos auctorum eximatur, imitator Thucydidis et ut multo infirmior ita aliquatenus lucidior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 75:2)
sed exercitatio eius talis sit qualis usus, ne silentio subsidat, sed firmetur consuetudine, qua difficultas omnis levatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 171:2)
denique, ut maximam partem quaestionis eximam, demus, id quod nullo modo fieri potest, idem ingenii, studii, doctrinae, pessimo atque optimo viro:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 15:1)
hoc certe procul eximatur animo, rerum pulcherrimam eloquentiam cum vitiis mentis posse misceri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 38:2)
haec sunt, quibus mens pariter atque oratio insurgat, quae vere bona, quid mitiget metus, coerceat cupiditates, eximat nos opinionibus vulgi animumque caelestem erigat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 80:2)
Igitur omnia iumenta sarcinis leuari iubet nisi frumento dierum decem, ceterum utris modo et alia aquae idonea portari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장3)
Igitur praegrediens Ligus saxa et si quae uetustate radices eminebant, laqueis vinciebat, quibus alleuati milites facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris leuare manu;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장5)
quid aliud quam vociferatus est Cato et misit irritas voces, cum modo per populi levatus manus et obrutus sputis exportandus extra forum traheretur, modo e senatu in carcerem duceretur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 13:13)
cursus et cum aliquo pondere manus motae et saltus vel ille, qui corpus in altum levat, vel ille, qui in longum mittit, vel ille, ut ita dicam, saliaris aut, ut contumeliosius dicam, fullonius;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 4:2)
Nulla dies umquam memori vos eximet aevo, Dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum Accolet imperiumque pater Romanus habebit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 5:7)
At cum istud exemeris malum, omnis mutatio loci iucunda fiet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 4:1)
Quod enim morti tempus exemptum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION