라틴어 문장 검색

Et circumdabo domum meam ut praesidium contra euntes et revertentes; et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장8)
Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei; et alent filios suos et revertentur.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장9)
Et revertetur omnis terra in desertum, a Gabaa usque ad Remmon ad austrum Ierusalem, quae exaltabitur et habitabitur in loco suo, a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris, et usque ad portam Angulorum, et a turre Hananeel usque ad Torcularia regis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장10)
Quod si dixerit Edom: "Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus, quae destructa sunt", haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam; et vocabuntur 'Termini impietatis' et 'Populus, cui iratus est Dominus usque in aeternum'.
(불가타 성경, 말라키서, 1장4)
Et reversus est Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno, et ascendit ad Israel et ad Hierosolyma in multitudine gravi
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장20)
Et reversus est Iudas et exercitus eius a persecutione eorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장16)
Et Iudas reversus est ad spolia castrorum; et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장23)
Et cepit Iazer et filias eius et reversus est in Iudaeam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장8)
Et praecepit illis dicens: " Praeestote populo huic et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장19)
Et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donec reverterentur in pace.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장54)
Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장68)
Et restiterunt ei in proelium. Et fugit inde et abiit cum tristitia magna, ut reverteretur in Babyloniam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장4)
reversus esset a Perside et Media, et exercitus, qui abierat cum ipso, et quia quaerebat suscipere regni negotia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장56)
Et discessit festinanter et reversus est Antiochiam; et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem per vim.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장63)
Et avertebant eum dicentes: " Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo et revertamur nos et fratres nostri et pugnabimus adversus eos; nos autem pauci sumus ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION