라틴어 문장 검색

cum autem ea per se extincta esset et re quieta turris intacta apparuisset, admirans Caesar iussit extra telorum missionem eos circumvallari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장59)
Id autem in architecturae conscriptionibus non potest fieri, quod vocabula ex artis propria necessitate concepta inconsueto sermone obiciunt sensibus obscuritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말8)
primum quod Graeci nominant ἁρμονίην, secundum χρῶμα, tertium διάτονον. est autem harmoniae modulatio ab arte concepta, et ea re cantio eius maxime gravem et egregiam habet auctoritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장13)
circumsonantes autem, in quibus circumvagando coacta exsolvens in medio sine extremis casibus sonans ibi extinguatur incerta verborum significatione;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장3)
ita et hominum corpora uno genere figurationis et una mundi coniunctione concepta alia propter regionis ardorem acutum spiritum aeris exprimunt acutum, alia propter umoris abundantiam gravissimas effundunt sonorum qualitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장30)
semper enim album opus propter superbiam candoris non modo ex propriis sed etiam alienis aedificiis concipit fumum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장17)
cum erunt carbones, extinguantur, deinde in mortario cum glutino terantur:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장10)
ea autem aceto extinguitur et efficitur purpureo colore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장10)
e latitudine autem lamnarum, quot digitos habuerint, antequam in rotundationem flectantur, magnitudinum ita nomina concipiunt fistulae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장24)
Circa frontem eius figuntur tabulae, relictis semipedalibus aperturis ad aquam intra concipiendam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장6)
exibat autem in altum et supra medium tectum fastigium non minus cubita duo, et supra extollebatur turricula III tabulatorum, inque tabulato summo statuebantur scorpiones et catapultae, inferioribus congerebatur aquae magna multitudo ad extinguendum, si qua vis ignis inmitteretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장18)
Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati ita id quod ab ea concipitur esse aliter atque concipitur nequit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:8)
concipe foedus id est conceptis exple verbis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 136)
Que iacet in multis dampnata suumque decorem Amittit, dum sola sui jam restat ymago, Sed nullo firmata manent concepta tenore, Ni tua conceptis applaudat gracia, ceptum Roboret atque suo confirmet munere uotum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:8)
Sed cum de prosperitate successuum vestri felicissimi cursus familiariter intimata concepi, quanto libens animus concipientis arriserit, placet potius commendare silentio tanquam nuntio meliori;
(단테 알리기에리, Epistolae 65:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION