라틴어 문장 검색

percunctatus regionis peritos de ascensu Haemi, cum satis inter omnes constaret viam exercitui nullam esse, paucis et expeditis per difficillimum aditum, ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quaerit ab eo, cum tanta difficultas itineris proponatur, utrum perseverandum sit in incepto an abstinendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 247:1)
in praesentia dat ei mandata ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana specularique abditos eius sensus posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 255:1)
tresviri deduxerunt C. Calpurnius Piso P. Claudius Pulcher C. Terentius Istra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 340:2)
et erat familiaris usus, quod scribam quaestor Q. Petilius in decuriam legerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 348:1)
M. Baebius comitiorum causa Romam revocatus consules creavit A. Postumium Albinum Luscum et C. Calpurnium Pisonem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 408:2)
principio eius anni quo A. Postumius Albinus et C. Calpurnius Piso consules fuerunt, ab A. Postumio consule in senatum introducti, qui ex Hispania citeriore venerant a Q. Fulvio Flacco, L. Minucius legatus et duo tribuni militum, T. Maenius et L. Terentius Massiliota.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 410:1)
ut quidem filius eius Q. Fulvius Flaccus in locum vitrici consul est declaratus, aliquanto magis infamis mors Pisonis coepit esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 443:1)
et testes existebant qui post declaratos consules Albinum et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, et exprobratum ei a matre dicerent quod iam ei tertium negatus consulatus petenti esset, et adiecisse, pararet se ad petendum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 443:2)
ego servi sumpsi Sosiae mi imaginem, qui cum Amphitruone abiit hinc in exercitum, ut praeservire amanti meo possem patri atque ut ne, qui essem, familiares quaererent, versari crebro hic cum viderent me domi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol65)
ea signa nemo horum familiarium videre poterit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol78)
at nunc abi sane, advenisse familiares dicito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1243)
Nescio quam tu familiaris sis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1245)
Quin me esse huius familiai familiarem praedico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1255)
Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 152)
Leonida Vbi ego nunc Libanum requiram aut familiarem filium, ut ego illos lubentiores faciam quam Lubentiast?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 21)

SEARCH

MENU NAVIGATION