라틴어 문장 검색

nam in dilectu non multum spei puto esse, praesertim cum nihil sit periculosius quam spatium confirmandi sese Antonio dari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 33 7:5)
ego porro non medius fidius cupiditate provinciae produci longius spatium mihi volo ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 7:4)
quod aliter non potest fieri, nisi spatium habuero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 7:9)
atque id ipsum facerent commodius, si mihi aliquid spati ad scribendum darent ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 17 1:4)
nam si quis est eorum qui tibi bienni spatio numquam in suspicionem avaritiae venerit, ut ego Caesium et Chaerippum et Labeonem et audio et quia cognovi existimo, nihil est quod non et iis et si quis est alius eiusdem modi et committi et credi rectissime putem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 3:2)
tibi quod rogas, quoniam ipsi fontes iam sitiunt, si quid habebo spati, scribam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 1:7)
cum igitur pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio consedimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 12:5)
quae quanta sit, nisi tempus et spatium datum sit, intellegi non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 4:3)
ego autem et me saepe nova videri dicere intellego, cum pervetera dicam sed inaudita plerisque, et fateor me oratorem, si modo sim aut etiam quicumque sim, non ex rhetorum officinis sed ex Academiae spatiis exstitisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 3:1)
trochaeum autem, qui est eodem spatio quo choreus, cordacem appellat, qia con- tractio et brevitas dignitatem non habeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 3:1)
Nam et creticus, qui est e longa et brevi et longa, et eius aequalis paean, qui spatio par est, syllaba longior, quam commodissime putatur in solutam orationem inligari, cum sit duplex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장2)
ne iambus quidem, qui est e brevi et longa, aut par choreo qui habet tris brevis trochaeus, sed spatio par, non syllabis, aut etiam dactylus, qui est e long et duabus brevibus, si est proximus a postremo, parum volubiliter pervenit ad extremum, si est extremus choreus aut spondeus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 2:1)
Nam et ingeniosos et opulentos et aetatis spatio probatos dignos quibus credatur putant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 2:9)
' quod frag- mentum haud paucis in tantillo spatio locis memoriam X superat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말297)
sed cum diligenter necopinatorum naturam consideres, nihil aliud reperias nisi omnia videri subita maiora, et quidem ob duas causas, primum quod, quanta sint quae accidunt, considerandi spatium non datur, deinde, cum videtur praecaveri potuisse, si provisum esset, quasi culpa contractum malum aegritudinem acriorem facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 52:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION