라틴어 문장 검색

nam, ut audio, istic non ex iure manum consertum, sed magis ferro rem repetunt, et tu soles ad vim faciundam adhiberi, neque est quod illam exceptionem in interdicto pertimescas:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 13 2:3)
clamoribus scilicet maximis iudices corripuerunt et ostenderunt plane esse quod ferri non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 2 1:7)
si alter uter eorum ad Parthicum bellum non eat, video magnas impendere discordias, quas ferrum et vis iudicabit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 14 5:11)
hoc tempore ferri posse, si forte tu frigus ferre non posses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 24 3:6)
quod si me Caesar audisset atque Appenninum transisset, in tantas angustias Antonium compulissem, ut inopia potius quam ferro conficeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 10 6:2)
qui illo ipso tempore cum vi ferro metu minis obsessi teneremini, non multo post discessum meum me universi revocavistis referente L. Ninnio, fortissimo atque optimo viro, quem habuit ille pestifer annus et maxime fidelem et minime timidum, si dimicare placuisset, defensorem salutis meae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 2장 1:3)
Q. Fabricius si, quae de me agere conatus est, ea contra vim et ferrum perficere potuisset, mense Ianuario nostrum statum reciperassemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 4:1)
nolui, cum consul communem salutem sine ferro defendissem, meam privatus armis defendere, bonosque viros lugere malui meas fortunas quam suis desperare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 14장 1:1)
Rosci velut cumulus accedat, nonne cum multa indigna tum vel hoc indignissimum est, vos idoneos habitos per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 3장 1:4)
pater occisus nefarie, domus obsessa ab inimicis, bona adempta, possessa, direpta, fili vita infesta, saepe ferro atque insidiis appetita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 1:1)
etiamne ad subsellia cum ferro atque telis venistis ut hic aut iuguletis aut condemnetis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 3:4)
hoc vero est quod ferri non potest, si et in hanc calamitatem venit propter praediorum bonitatem et multitudinem et quod ea studiose coluit, id erit ei maxime fraudi, ut parum miseriae sit quod aliis coluit non sibi, nisi etiam quod omnino coluit crimini fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 17장 1:6)
quis ibi non est volneratus ferro Phrygio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 2:1)
non excutio te, si quid forte ferri habuisti, non scrutor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 3:6)
nullum modum esse hominis occidendi quo ille non aliquot occiderit, multos ferro, multos veneno.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION