라틴어 문장 검색

Ducis occasu copiae adeo exanimatae erant, ut sese fugae mandaverint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.63)
Haecce fuga turpissima copiarum delectarum, animo Washingtonii, ut plurimum tranquillo, turbas tempestatemque excivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.42)
Plurima Congressus, exercitus, incolarumque dicta recordatus, illorum fugam turpem, prioribus libertatis laudibus, honorisque praeconiis comparavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.44)
Deficientibus tentoriis, frigus brumale, quod jam instabat, exercitum ad summas angustias deduxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.56)
Virtutem eorum copiarum fugae nuperae composuit, et dixisse fertur, " hujus certaminis exitum, quantum fieri possit, dummodo praefecti militesque pro virili nitantur, argumento esse:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.13)
Temporis, apud exercitum manendi, jam exitus instabat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.73)
Princetoniam copiis Americanis adventantibus, acies Washingtonii media ab Anglis acerrime petita, et sese fugae mandare illico coacta.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.48)
Hae, autem, non solae erant quae heroi nostro, hoc tempore, undique instabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.34)
Qui leges apud Pennsylvanos, tune temporis, potestatem ferendi habebant, (eo, quod, forsitan urbis primariae captae pigebat,) ut Washingtonium in hiberna ire, et exercitum sub pellibus, seu tentoriis, ob frigus brumale, quod jam instabat, collocare et ponere voluisse auditum, multas de eo res dictu foedas ad Congressum scripserunt, palamque turpia de illo effutire, et praedicare haud dubitabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.37)
Sub anni insequentis finem, nempe, anni Christi millesimi septingentesimi septuagesimi octavi, cum plurima jam transacta fuissent, cumque hiems instaret, ad Canadam, Britannicam provinciam, et civitatibus Americanis conterminam, manu magna, invadendam, animum appulit Congressus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.67)
Ut locus iste servari incolumis posset, manipulos, civitatibus multis, ob periculi instantis magnitudinem, petentibus, necessario denegare cogebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.49)
Tandem, autem, vulneribus multis datis acceptisque, Cornwallis, aut exercitum dedendi, aut communi omnium saluti, fuga, consulendi, necessitatem sibi impositam videbat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.62)
tandem, autem, quum jam meridies instaret, navigiis scaphisque omnibus, parvo accepto incommodo, reductis, nil aliud, praeter deditionem sibi relictum videbat fortis Cornwallis.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.70)
Interea, cum omnes bellum jam instare putarent, Washingtonius, pacem otiumque retulit, dominumque Jay ad sancti Jacobi aulam apud Anglos legavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.29)
Tempus jam instabat, quo Washingtonium imperium deponere, ejusque successsorem, Joannem Adams, magistratum summum suscipere et assumere oportebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.18)

SEARCH

MENU NAVIGATION