라틴어 문장 검색

Non ignoro etiam quae in speciem laborant, dignitatem dico et eloquentiae famam et quicquid ad alienum suffragium venit, mora convalescere - et quae veras vires parant et quae ad placendum fuco quodam subornant, expectant annos, donec paulatim colorem diuturnitas ducat - , sed ego vereor, ne consuetudo, quae rebus adfert constantiam, hoc vitium mihi altius figat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 4:2)
Detrahe ergo quicquid hoc est mali et succurre in conspectu terrarum laboranti.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 18:4)
simul tu intelleges, quanto minus negotii habeas cum fastidio tui quam ii, quos ad professionem speciosam alligatos et sub ingenti titulo laborantis in sua simulatione pudor magis quam voluntas tenet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 24:2)
Itaque scire debemus non locorum vitium esse quo laboramus, sed nostrum ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 34:1)
Itaque quemadmodum in pestilentia curandum est, ne correptis iam corporibus et morbo flagrantibus adsideamus, quia pericula trahemus adflatuque ipso laborabimus, ita in amicorum legendis ingeniis dabimus operam, ut quam minime inquinatos adsumamus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:5)
Proximum ab his erit, ne aut in supervacuis aut ex supervacuo laboremus, id est, ne quae aut non possumus consequi concupiscamus, aut adepti vanitatem cupiditatium nostrarum sero post multum pudorem intellegamus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 110:1)
nihilque habentem, in quod laboret, lux orta expellit, et eum multorum frustra liminibus inlisus nomeneulatores persalutavit, a multis exclusus neminem ex omnibus difficilius domi quam se convenit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 115:2)
Quam diu quidem passim vagamur non ducem secuti sed fremitum et clamorem dissonum in diversa vocantium, conteretur vita inter errores brevis, etiam si dies noctesque bonae menti laboremus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 3:1)
non enim hanc praestat, sed et hanc, nec huic laborat, sed labor eius, quamvis aliud petat, hoc quoque adsequetur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 44:3)
Non est bonum, quod magnitudine laborat sua.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 68:4)
Infelices ancillarum greges laborant, ut adultera tenui ueste perspicua sit et nihil in corpore uxoris suae plus maritus quam quilibet alienus peregrinusque cognouerit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.24)
uideor mihi in somniis laborare.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 12:9)
desiderio laborabas;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Privignus medicus.27)
Haec non eodem morbo laborat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Privignus medicus.31)
illi qui tument, qui abundantia laborant, plus habent furoris, sed plus et corporis;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.44)

SEARCH

MENU NAVIGATION