라틴어 문장 검색

Viri cuncti prudentes, quo invidiam suarum virtutum amoliantur, omnia providentiae et fortunae imputare solent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 3:7)
Tales (crede) effigies vix ulli placebunt praeterquam pictori ipsi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:6)
In tractando cum callidis et dolosis, verbis eorum minime credendum, nisi fines et intentiones eorum habeas verborum interpretes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:18)
Sin adulator sit impudens et perfrictae frontis, tum demum in quibus conscius tibi sis defectus tui, et ad quae maxime erubescis, ea adulator tibi vel praecipue imputabit et affigit per vim, spreta conscientia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:15)
Deinde ut, quantum fieri potest, iniuriam a contemptu segreges, eam imperitiae, timori, animi concussioni repentinae, aut simili cuipiam imputando.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 6:8)
Quod sic dum credit, procul in sua quisque recedit, His opibus partis solitae sibi fraudibus artis, Moris ut est cautos fatui fore rebus adauctos.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:5)
Nunquam iustus ita spem ponat in hac sibi uita, Nec se uirtutum credat munimine tutum, Negligat ut contra uigilare nocencia monstra Insidiatoris hominis magis interioris:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, V. De paupere et fure 6:6)
Quod factum digna quia credit et arte benigna, Cogitat, unde quidem par reddere possit eidem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VII. De fraudulento, qui sua fraude decipitur 8:4)
Cui non credenti regnoque sibique timenti, Vrso dante fidem, bos supplex ducitur idem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:21)
Quod queat ut credi, facit hic, qui presidet edi, Pandit et id totum, soli quod erat sibi notum, Hocque docet signo, quid agatur ab hoste maligno:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:20)
Cuius in ede nigrum perhibent habitasse chelidrum, Indidit, ut credo, cui nomen et ipsa nigredo;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:21)
Quod mus dum credit, laqueos ex more peredit, Liber et exiuit mox gattus, ut ante petiuit, Impaciensque more murem complectitur ore.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:13)
Nam, quoniam prisci facti putat hunc reminisci Et meminit, quantae fidei sibi per nemus ante In sua uota fere, quas iuuerat, ultro fuere, Auxiliatorem sibi credidit hunc meliorem;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:12)
Crede michi, tantum comedo, quod sit sacrosanctum, Ac michi dicendi datur hora modusque tacendi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:12)
"Esse fugam foedam ter" ait, "ludibria credam;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION