라틴어 문장 검색

Facile rumpit haec vincula amor Christi et timor gehennae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:13)
sed quicumque eos supra Christum amat, perdit animam suam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:15)
Propter patrem militiam deseram, cui sepulturam Christi causa non debeo, quam etiam omnibus eius causa debeo?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:17)
"Ego non solum ligari, sed mori in Hierusalem paratus sum pro nomine domini nostri Iesu Christi."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:21)
Si credunt in Christo, faveant mihi pro eius nomine pugnaturo;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:24)
Inde me persequitur luxuria, inde avaritia conatur inrumpere, inde venter meus vult mihi deus esse pro Christo, conpellit libido, ut habitantem in me spiritum sanctum fugem, ut templum eius violem, persequitur me, inquam, hostis,
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 4:12)
"Hoc enim scitote intellegentes, quia omnis fornicator aut immundus, aut fraudator, quod est idolatria, non habet hereditatem in regno Dei et Christi."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:3)
neget sacrilegium in libidine, sed is qui membra Christi et hostiam vivam placentem Deo cum publicarum libidinum victimis nefaria conluvione violavit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:8)
Hereditatem expectas saeculi, coheres Christi?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:5)
si praeter Christum habet, perfectus non est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:24)
et audet quisquam mendacem Christum facere mamonae et domino serviendo?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:33)
Et ego onustus auro arbitror me Christum sequi?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:36)
"Qui dicit se in Christo manere, debet, quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:37)
Absit ut quicquam de his sinistrum loquar, qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos etiam Christiani sumus, qui claves regni caelorum habentes quodammodo ante iudicii diem iudicant, qui sponsum domini sobria castitate conservant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:3)
Non est facile stare loco Pauli, tenere gradum iam cum Christo regnantium, ne forte veniat angelus, qui scindat velum templi tui, qui candelabrum tuum loco moveat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION